incariare
pro j pipa vacua ‥ pro aqua incarianda
Cum Petrus
Charreton acquisierit unam cupatam terræ sitam versus pontem de Moges contiguam terræ
Joannis et Petri Baratier, quæ cupata terræ movet a dominio Desiderii Aubel civis
Matisconensis, fuerunt laudimia Incariata et duplicata per dictum Petrum Baratier contra
dictum Petrum Charreton, et ultimo fuerunt Inchariata per dictum P. Charreton ; hinc est
quod dictus Desiderius confiteatur habuisse dicta laudimia eidem debita ratione dicti
acquestus, scilicet quinque solidi pro qualibet libra, una cum Incariationibus
laudimiorum et augmentationibus realiter in 40. sol. Turon. solutis eidem Aubel, de
quibus laudimiis et Incariamentis ipsum Petrum quittat, et in tenementarium eum recipit,
ipsumque investit per præsentes.Dictarum rerum cridatarum plus offerenti et ultimo Incariatori. Et apud
Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 642. ann. 1491 : Pro eadem bona cridando et
subhastando ac plus offerenti et ultimo Incariatori vendendo et per decretum
adjudicando. Transactio anni 1479. ex Archivo Cartusiæ de Bassavilla :
Decimæ Turiaci tradentur ad firmam plus offerenti et ultimo Incariatori.
Galli dicimus : Au plus offrant et dernier Encherisseur.