incautare
At vero nobis in mensa comedentibus medicos
nostros inibi præsto jubemus assistere, quatenus nos solerter Incautent præcavere a
cibis incompetentibus et nocivis. Bonifacius Ferrerius cap. 99. Defensionis
Benedicti XIII. PP. dicti, tom. 2. Anecd. Marten. col. 1504 : Ecce pono vobis hic
verba B. Bernardi qui ad Incautandum Papam Eugenium 4. libro de Consid. ad eumdem sic ad
litteram dicit, etc. Cap. 106. col. 1509 : Durante dicto sacro concilio
fuerunt certificati, avisati et Incautati de omnibus. Vide Cautum,
Cotum.Quæratis ergo ab eis, de quo vel
super quo petunt informari, post tot avisationes, informationes, Incautiones, etc.
Facio chartam protectionis, Incautationis, absolutionis, confirmationis...
monasterio Sancti Spiritus de Abula... Si quis vero hanc chartam infringere, vel in
aliquo diminuere præsumpserit... regiæ parti mille maravetinos Incauto persolvat,
etc. Ubi Incautoidem sonat quod propter
Incautationisseu tutelæ violationem.