inchartare
Quidquid vendatur aut donetur litteris alligetur, schedulis
Incartetur. Statuta Arelat. MSS. tit. 132 : Statuimus quod Consules,
neque Judices, neque Curialis, possint aliquod debitum Incartare, vel libellum facere
super bono Communis. Charta Bertrandi de Baucio Comitis Avellini ann. 1284 :
Prout inter bonæ memoriæ dominum Barralum quondam patrem nostrum, et inter
consilium et universitatem Arelatis hactenus existit Incartatum. Instrum. 1.
tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 1 : Donamus et Incartamus in ea
ratione dummodo vixerimus usum et fructum habeamus... Si quis vero... contra donatione
vel Incartatione ista dicere vel calumpniare voluerit, etc. Aliud Instrum.
ibid. col. 269 : Totum et ad integrum, vel in exquisitum præter hoc, quod
Incartatum habui, omnia et in omnibus ad præmemoratam Dei domum S. Vincentii
(Matiscon.) suisque Canonicis, sicut supra insertum est, dono, trado,
atque transfundo perpetualiter tenendum. Concil. Hispan. ann. 1215. Anecd.
Marten. tom. 4. col. 170 : Adjicientes præsentis auctoritate Concilii, ne viri
religiosi sine consensu sui Diœcesani Episcopi possessiones monasteriorum vendant, vel
Incartent, sive concedant ad vitam, etc. Eadem habentur in Concilio Tarrac.
anni 1591. Instrum. anni circiter 1040. ex Archivo S. Victoris Massil. :
Antiquitus valebat datum nec tamen Incartatum. Statuta Massil. lib. 1.
cap. 63. § 3 : Non intelligimus derogare in aliquo illis conventionibus et
compositionibus, quæ olim facta sunt et Incartatæ. Saisimentum Comitatus
Tolosæ n. 75 : Et quod in eis habet fidelitatem, et servitium exercitus, et
oblias, et retrocapita in mutatione novi domini, et alia jura, sicut sunt
Incartata. Chartular. Matiscon. fol. 117 : Berno Presbyter dat Ecclesiæ
Matisconensi quidquid habet in villa Tornaci, præter res quas Incartatas
habet ; id est, ut conjecto, Res in censum data et in chartis seu terrariis
descriptas. Ibidem : Dono curtilum præter tres petiolas a sero, quas Incartatas
habeo. Terræ Incartatæ et non Incartatæ, in Sententia arbitrali ann. 1292.
inter Abbatem et Consules de Gimonte.Judicatum quod inquesta fieret, utrum terra
quædam fuisset de hæreditate Ricardi de Fonteneto, et idem Ricardus fecerit eam
Incartari primogenito suo in præjudicium aliorum filiorum suorum per Ranulphum comitem
Boloniæ, qui erat dominus feodi.Signum
Atenulfi, qui hoc Incartamentum scribi jussit. Testam. ann. 1461. apud Baluz.
tom. 2. Hist. Arvern. pag. 726 : Si apud me aut in archivis episcopalibus Ruthen.
reperiantur aliqua Incartamenta seu documenta, quæ concernant domum meam paternam...
tradantur dicto heredi meo.Enchartrementnostris, eadem notione. Charta ann. 1366. in vol. 5. arestor. Parlam. Paris. :
Veulent lesdittes parties que tout, c'est assavoir procès, lettres,
Enchartremens, escrits, soient en la vertu et estat, qu'estoient avant que se missent en
voy d'accord. Occurrit præterea in Lit. ann. 1404. tom. 9. Ordinat. reg. Franc.
pag. 20.Ipse locus (Glonna) cum omni suo grege,... necnon Incartationibus
omnium bonorum hominum, quas ibidem habuerunt, etc.In
usu et possessione fustes... secum adportandi et Inchartandi. Vide supra
Carreare 2.