Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

incompensum

INCOMPENSUM
, Idem, opinor, quod Compensum, Præstatio, oblatio, collatio. Chronicon S. Trudonis apud Acher. tom. 7. Spicil. pag. 466 : Igitur Abbas Rodulphus audiens ea quæ Abbates de suo dabant ad vestimenta fratrum, quia cum labore et dolore, et longa prius afflictione eis dedissent, timensque quia id post se posset accidere, utile duxit tam animæ suæ quam fratribus, ut plene ordinaret et denominaret bona ad vestimenta fratrum jam amplius pertinentia, maxime quia fratrum numerus creverat sub eo qui supra Incompenso vestiri non poterat ; id est, si bene conjecto, Supra eo, quod ad vestimenta fratrum ab Abbatibus tradi solitum erat et impendi. Vide Compensum.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list