indagines
Indagoexponitur,
Indago, quam vulgariter parcum
dicimus. Joan. de Garlandia in Synonymis :
Indago silvas silvisque latentia claudit.
Nicolaus de Braia in Ludovico VIII. pag. 313.
Et fossæ duplices stagnantes amne perenni
Innumera cinctus, et murum facta priorem
Indago valli longa statione coronat.
Chronicon Hildesheimense ann. 1126 : Ducenti vero expeditiores Regem
præcedebant ad præcidendas Indagines silvæ, quæ Bohemiam a Saxonia disterminant,
dispositi. Infra : Tum nivium magnitudine, tum Indaginum incisione
fatigati. Charta Gerardi de Grimbergis ann. 1167. apud Miræum in Donat. Belgic.
lib. 3. cap. 54 : Vinebroc et Perresen cum Indaginibus et terminis suis, Hungereot
cum Indaginibus suis, Ganstrata 7. bunarii cum suis Indaginibus, etc. Tabular.
Abbat. Montis S. Martini ann. 1193 : Concesserunt mihi quandam Indaginem sui
proprii nemoris, latam decem lanceis sartatoriis. Magister Rogerius de
Destructione Hungariæ cap. 16 : Venit ad Regem cursitando unus de Militibus
Palatinis, ex parte ipsius referens, quod jam ad portam Rusciæ pervenerant, et Indagines
destruebant, etc. Idem cap. 34 : Nos vero, qui in silvis inter Indagines
morabamur, de nocte fugam inivimus versus pontem Thomæ, etc. Mox : Nullus
in prætactam Insulam intrare poterat, nisi per quandam viam arctissimam et minutam, ita
ut per milliare in illa via tres portæ cum turribus factæ essent : et præter has ad
milliare fortissimæ Indagines circumquaque. Ibidem : In silva inter
Indagines latitavi. Vide Petrum de Dusburg in Chron. Prussiæ pag.
11.