infanc
Si
in eum contra legem manus injecerit, quod Infanc dicunt, etc. Ita tit. 4. § 3.
et tit. 5. § 3.Barones, qui
libertates habent de sok, toll et theame, Infang-thief, outfang-thief, possunt judicare
in Curia sua, si aliquis inventus fuerit infra libertatem suam, saisitus de aliquo
latrocinio manifesto : sicut handhabband and bak-bearand, et insecutus fuerit per
siker-borgh. Ubi hand-habband, id est, manu tenens, aut in dorso portans rem furtivam. Sic ad hoc, ut quis de latrone cognoscat, necesse est, ut in dominio suo cum re furtiva capiatur, sive sint proprii homines, sive alieni. Ita Cowellus, Rastallus, et alii hanc vocem interpretantur. Will. Thorn. pag. 2030 :
hoc est, latrones capti in dominio, vel in feodo vestro, et
de suo latrocinio convicti in Curia vestra judicentur. Alii jurisdictionis istius
speciem restringunt ad homines solummodo dominii, ut Bracton. lib. 3. tract. 2. cap. 35. §
1. et Fleta lib. 1. cap. 47. § 4. ubi Infangenthef, dicitur
esse latro captus in
terra alicujus, saisitus de latrocinio de suis propriis hominibus. Infangenethes, Avoir la progenie de vos nays pris en mainoure, se il se met en
vôtre court et seit donné par eus.De Infangthefe : Justitia cognoscentis (id est,
confitentis) latronis sua est (i. Baronis) de homine suo, si
captus fuerit super terram suam. Subdit Bracton. loco laudato : Sed non
sequitur, quod ille (Baro) posset hominem suum proprium, captum extra
libertatem suam, reducere usque intra libertatem suam, et ibi eum judicare ex tali
libertate ; debet enim quis juri subjacere ubi delinquit. Proprios enim latrones et
alienos infra libertatem suam captos judicare possunt. Ubi alienoslatrones judicandi facultatem intelligit, quam
Utfangenethefvocabant.
in saisinafurti : alioquin cognitio pertineret ad Curiam Regis. Vides, inquit Spelmannus, legum vicissitudinem, Edwardi enim illa Confessoris ait, justitiam
cognoscentis latronis
infangthefe: negat suo ævo Bractonus, asserens hoc nemini tunc competere, nisi Regi.
Infangthefecapti cum furto manifesto, Britonnus cap. 15. duci eum jubet in Curiam, recitatisque coram Coronatore, festinantius accersito,
saccaboriet testium accusationibus, nulla expectata responsione, morti judicandum. Grave hoc et Stanfordio visum lib. 1. cap. 23. licet non inficietur. Hodie, subdit idem Spelmannus, nec in Curiis Baronum, qui antiquis suis Chartis
Infangthefe, aut
outfangthefeobtinuere, nec in Hundredo aut Comitatu talis exercetur jurisdictio. Comitatui ademptam probabile est Statuto Magnæ Chartæ cap. 17. Placita Coronæ Vicecomitibus prohibente : ejusdemque forte vigore Hundredis illis et Wapentachiis, quæ tunc in Vicecomitum erant administratione. Postea Baronibus videtur adempta, vel potius antiquata, Regiis judicibus (ut hodie in Gallia fit) Justitias patrimoniales prævenientibus, sibique ejusmodi criminum cognitionem asserentibus.