inhoc
Frater Walterus
Prior Berncestriæ... fieri fecit quoddam Inhoc in campo waretabili... sub curia ejusdem
Prioris... per quod... Abbas Osen. dicebat se de communi pastura ibidem
disseisiri. Quoniam vero in Communisdetrimentum cedebant ejusmodi septa, prohibebantur omnino fieri, nisi domini accessisset consensus. Hæc, et quæ fuerit
Inhokæconditio, colligere est ex Charta ann. 1268. apud eumdem Kennett. in Glossar. ad hanc vocem :
Anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis 52... cum
dictus Johannes (de Pratellis) seminasset et Inhokam fecisset de quadam
cultura quæ vocatur Costowa sine voluntate dicti Abbatis et aliorum prænominatorum, et
insuper in defensum posuisset communem pasturam totius warettæ, quam communam dictus
Abbas et prænominati clamaverunt ex antiquo esse jus suum... Dictus Johannes recognovit
illam communam pasturam esse jus ipsius Abbatis et aliorum dominorum prænominatorum
quotiens a dictis culturis bladum asportatum fuerit, et terra seminata non fuerit. Et
obligavit se et hæredes suos imperpetuum per fidem et præsens scriptum quod nunquam de
dicta pastura quicumque seminabit nec Inhokam faciet in præjudicium dicti
Abbatis.