innormis
sine norma. Vetus edictum apud Gruterum 647. 7 :
Interdicentes, ne Inormia illa indebitaque præstentur.
Facundus Hermianensis lib. 6. cap. 5 : Legat Innormem librum, non solum
contumeliis, sed ipsa quoque repetita contumeliarum recapitulatione nimis horribilem,
etc. Althelmus de Laude virginum :
Et facinus scelerum superans explodat Inorme.
Occurrit præterea cap. 17. 33. Versus in Adelelmum in libro Epistolarum S.
Bonifacii Moguntini, Ep. 69 :
Elementa Inormia,
Atque facta informia,
Quassantur sub ætherea
Convexa cæli camera.
Volumen Innorme, in Vita S. Licinii Episcop. Andegav. n. 3.
Enormen. 32. Adde
Vulgus Inorme, apud Ermold. Nigel. lib. 1. vers. 116.
Si ergo mille lapides
pretiosi uno diei lumine Inormitatem sui splendoris ostendunt, etc. Ita Cod. MS.
pro quo, ornatumperperam restituit Editor. Gregorius Turon. in Vita S. Aridii :
Innormitas erupit pluviæ. Occurrit etiam in leg. 30. Cod. Th. de Cursu
publ. (8, 5.)
Tam sanctorum reliquias
Nonnullorum eximias
Advehebant Inormiter
Ibidem :
Quæque fari sublimiter
Odis hujus Inormiter,
Surgens nempe prolixitas
Refragat atque vastitas.