innunge
Cum enim jus et distinctio quæ inter eos est, eos
(sutores) qui eo jure participare non debent, ita exeludat, quod opus
operatum alienigene infra jus communis fori vendere non debeant, constituimus ne
alienigene opus suum operatum ad forum non deferant nisi cum eorum omnium voluntate, qui
juri illo quod Inninge appellatur, participes existunt. Diploma Henrici Episc.
Havelberg. ann. 1248. apud eumd. Ludewig. tom. 8. pag. 270 : Insuper tertiam partem
quæstus, qui vocatur Innunge, quæ jure principali ad nos pertinebat, libere laxavimus,
ita tamen, ut de hac portione et aliis oppidi proventibus, honestati et utilitati oppidi
amplius intendatur. Aliud ann. 1275. ibid. pag. 274 : Secundo ipsis (Wistockiensibus) dedimus quamdam libertatem, quæ vulgo
dicitur Innunge, ut exinde emendet civitatis munitiones, et comparent quæ videntur
civitati ad commodum pervenire ; magistri quoque omnium officiorum Innunge vocabunt unum
aut duos de Consulibus civitatis et eorum mediante consilio statuent quicquid in eorum
Innunge fuerit statuendum, in summa addentes, quod quicquid de omnibus supradictis
Inunge pro eorum introitu obtinendo, sive pro gratia vel pro vadimonio delinquentium
datum fuerit, ipsi Innunge medietatem ipsius ad usus suos reponant et reliquam
medietatem tollant magistri officiorum et præsentent ad usus
civitatis.