intestatio
catallaintestatorum, quæ ad dominos, ex eo, quod quis decesserat
intestatus, pertinebant. Charta ann. 1238 :
Et
ostem, et cavalcatas, et seguis, et cucucias, et exorquias, et homicidia, et
Intestationes, et arsinas, etc. Alia Rogerii Comitis Fuxiensis ann. 1250 :
Exfranquimus omnes et singulos homines de Valle de Meranges, et eorum proles in
perpetuum de exorquia, Intestia, arsina, cugucia, etc.intestatusdecesserat, habebatur olim pro damnato ac infami. Cum enim Conciliorum canonibus certam bonorum suorum, atque adeo decimam
partem, ut est apud Matthæum Paris pag. 113. distribuere in pios usus, ad animæ redemtionem, quivis teneretur : qui id non egisset, salutis suæ curam quodammodo videbatur abjecisse. Quamobrem jubentur Sacerdotes, in aliquot Synodis, morituros adhortari, ut et peccata sua sacramentali confessione eluant, et de rebus suis in Ecclesiarum vel pauperum favorem, aut in alios pios usus ad animæ salutem disponant, ut est in Synodo Sodorensi can. 1. Quod quidem ita invaluit, ut delictorum absolutio et Viaticum denegaretur iis, qui Sacerdotum in hisce monita posthaberent, ut qui eleemosynis et confessione ac viatico viam sibi ad æternam beatitudinem, a Sacerdote moniti, parare neglexerant, et salutis suæ curam omnem abjecisse crederentur : adeo etiam, ut nullum esse discrimen existimarent inter ejusmodi
intestatos, et illos, qui sibi mortem intulissent. Ut autem
intestatorumdominis addici debere existimaverunt, maxime si per eos licuerat haud
intestatosdecedere. Charta de Regibus Angliæ in Normannia adversus Clerum ann. 1205. in Regesto
Item diximus de illo, qui moritur
Intestatus, si jacuerit in lecto ægritudinis per tres dies vel quatuor, omnia mobilia
ipsius domini Regis debent esse, aut illius in cujus feodo terra est, et sicut de illo,
qui se interfecit spontaneus. Idem ferme statuunt S. Ludovici Stabilimenta lib.
1. nam cum in cap. 86. bona mobilia illius, qui suspendio voluntario, aut quovis modo
mortem sibi intulisset, vel aquis mergendum se dedisset, ad Baronempertinere dicantur, hæc in capite sequenti subduntur :
Se aucuns hom, ou aucune fame avoit
geu malade huit jours, et il ne se voulust confesser, et il mourut desconfés, tuit li
meubles seroient au Baron. MS. :
Outre, fet-ils, fels, traitres, cuvers,
Vostre lignage mora hui desconfés,
Jà de cest champ n'istra ni cuens ne pers.
Sed et desperatisinconfessos æquiparant Jura et consuetudines Normanniæ cap. 21 :
Desperati autem moriuntur qui per novem dies, vel amplius, gravi
ægritudine et periculosa oppressi, communionem et confessionem sibi oblatam recusant ac
differunt, et in hoc moriuntur : terris tamen propter hoc hæredes non privantur, sed
eorum catalla debent in manu Principis remanere.
Sanctam Ecclesiam. Ex illa Inquesta hæc proferuntur loco citato :
Nous deismes de celui qui muert
Intestat, se il gist en son lict par trois jours, ou par quatre, tous ses biens
meubles doivent être notre Sire le Roy, ou à cheli, en quelle terre, ou en quelle
jurisdiction il est, et tout est-il de chaux qui ochient eux-mesmes de leur propre
volonté.divinoadscriberent
judicio, ut est in Provinciali Eccl. Cantuar. lib. 3. tit. 13. eoque nomine bona eorum mobilia fisco dominico perinde adscriberentur. Chronicon Laurisham. pag. 92 :
Nam ferme biennio mutus et
elinguis, ac dira omnium membrorum paralysi contractus, carne jam præmortua, solo
spiritu palpitans, dedecorose tandem et Intestatus expiravit. Ubi divinoquodam
judicioscelestus ille,
mutus et elinguis, ac proinde
Intestatusobiisse dicitur : quod
mori sine lingua, vetus Charta apud Will. Tyrium lib. 12. cap. 25.
morir san fabla, Fori Hispanici vocant. Quo etiam pertinet, quod habet Chronicon Nangii ann. 1202 :
Guillelmus Remensis Episcopus,
dum Laudunum veniisset, morbo subitaneo præventus opprimitur, et obstruso linguæ officio
moritur Intestatus, id est, absque confessione et viatico : nam eo ævo,
Intestato mori, nihil fere aliud erat : quod nemo moriturus exhomologesin peccatorum suorum daret, qui non una et simul de eleemosynis suis disponeret. Charta Ludovici VII. pro Rupellensibus apud Beslium pag. 600 :
Dedi et concessi in
perpetuum omnibus hominibus, qui manent Rochellæ,... quod quicumque ex illo sive
testatus, sive Intestatus, id est, sive confessus, sive non, morietur, omnes res ejus et
possessiones integre et inrecte remaneant hæredibus suis et generi suo. Illius autem qui testatus, sive confessus morietur, præcipio, quod testamentum stet
juxta ejus divisionem. Charta Henrici III. Regis Angliæ pro eodem oppido
Rupellensi : Præterea concedo eis et confirmo hac carta mea, quod quilibet de
illis, qui confessus est, et testatus decesserit, stabilem et ratam suarum rerum habeat
divisam, et, sicut eam fecerit, firmiter teneatur. Si vero aliquis illorum colli
fractione, vel submersione, vel aliquo casu subita morte præventus fuerit, et spatium
confitendi non habuerit, concedo, ut secundum rationabilem dispositionem et
considerationem parentum et amicorum suorum res suæ distribuantur, et eleemosynæ fiant
pro anima ejus.
Si aliquis fecerit
testamentum, illius suprema voluntas secundum jura legalia per omnia servetur ; et si
aliquis moriatur ab Intestato, proximiori in linea ascendentium vel descendentium
parentelæ hæreditas cum omni sua pecunia devolvatur.Borci, cum Rege Philippo ann. 1292. ubi de
mortalliaejus, qui in eodem oppido
non confessusmoritur, universa bona ad dominum Montisferrandi pertinere dicuntur. Verba notatu dignissima sequentia sunt :
Et est à savoir, que
pour les 4. aides que li Sires de Montferrant a et doit avoir à Montferrant, quant li
cas aviennent, c'est à savoir l'aida de sa chevalerie, l'aida de sa fille marier, de la
raençon de son corps pris en guerre, et de l'alée d'oustremer, et encore pour le cas de
la mortaille, c'est à dire, que quand aucun meurt en la ville de Montferrant sans
confession, tuit li bien meuble d'icelui sont au Seigneur de Montferrant, etc.
Charta Roberti Comitis Flandriæ in Tabulario S. Bertini : Ad hoc etiam si servus
Comitis et confitens obierit, terram et omnem substantiam ejus Comes possidebit :
reditus autem terræ ipsius Comes persolvet Abbati. Ubi videtur legendum non confitens.
inordinatusmori dicitur, qui non condito testamento decedit, in Concilio IX. Tolet. can. 4. in Legibus Wisigoth. lib. 5. tit. 7. § 14. et apud Tyrium loco laudato : ita Græcis
Mihi, ut video, adest finis, dolorque est animæ meæ et tristitia ingens, quod
Inordinata egrediar ex corpore, absente sancto Episcopo et patre nostro domino
Paulo. Ubi Bollandus ait, Græcum exemplar habere quia videlicet, inquit, sacro viatico et
extremis mysticisque Sacerdotum precibus non esset munita. Atque hac, ni fallor,
notione voce Intestatususus videtur Libellus precum Marcellini et Faustini pag. 65 :
Sed apud Treviros Bonosus Presbyter inclusus, Intestatus, ac diu pœnas senex
dedit propter observantiam intaminatæ fidei illius, etc.Cum
quis Intestatus decedit, omnia catella domini sui erunt. Id
pluribus probatum ad Stabilimenta S. Ludovici.Intestatusmori non putabatur quis, nisi paterfamilias esset, qui nimirum de bonis suis disponendi facultatem haberet ; quo etiam casu, si non condito testamento decederet, tunc ipsius loco testamentum in pios tantum usus ab aliis condi posse, statuitur in Reg. Corb. 13. sign.
Habacucad ann. 1511. fol. 70. v°. :
On n'est tenu à faire testament
solempnel, se on n'est chiefz d'ostel, ayant oportunité et puissance de ce faire :
néantmoins s'il décédoit quelque personnaige, qui fut chiefz d'ostel Intestat, on luy en
porroit faire faire ung pour les légatz salutaires seulement selon son estat, faculté et
puissance, et non aultrement.Intestatorum, etiam in itinere morientium, bona mobilia ex usu pertinebant ad episcopum, vel curionem, aut ad ecclesiæ fiscum, in cujus districtu decedebant. Lit. remiss. ann. 1379. in Reg. 116. Chartoph. reg. ch. 73 :
Après ce que Jehan de Henaut marchant de toiles fu
trespassé en ladite ville (de Beauvais) en l'ostel Pierre Collele
hostelier, et que la femme dudit hostelier ot baillié à l'appariteur de la court
espirituele de l'évesque de Biauvaiz les biens d'icellui défunct, qui oudit hostel
estoient, comme appartenanz, si comme l'en disoit, audit évesque, pourceque icellui de
Henaut estoit trespassé en son éveschié, senz faire testament. Aliæ ann. 1403.
in Reg. 158. ch. 23 : Pourceque oudit testament n'avoit aucuns tesmoings, jour ne
date escrips, le suppliant doubtoit que l'evesque d'Evreux, en quel éveschié ledit
testateur estoit demourant, voulsist dire ledit testament estre nul, et parceque tous
les biens meubles d'icellui déffunct lui appartenissent par l'usage et coustume du pais,
comme mort Intestat, etc.Comme Blanche Routiere de la parroisse de Donnemesnil feust trespassée
Intestate : pourquoi les meubles à elle appartenans feussent escheuz au curé et aux
trésoriers d'icelle parroisse pour les distribuer, c'est assavoir le tiers audit curé,
l'autre tiers auxdiz trésoriers et le résidu aux poures, etc.eodem modo, quo tenerentur, si
testamentum fecisset, executores, ut est in Statutis Willelmi Regis Scotiæ cap. 22.
§ 3. et in Fleta lib. 2. cap. 52. § 12. 13. lib. 6. cap. 37. § 7. Exstat Charta ann. 1370.
in Tabul. Episcopat. Ambian. fol. 189. in qua hæc habentur : Sur ce que lesdis
Evesques s'estoit complains desdits doien et chapitles,... de ce qu'ils avoient fait
enterrer le corps de... qui estoient mors Intestats, sans le congié ou licence dudit
Evesque, et sans qu'il eut eu les biens desdits defunts pour iceux distribuer pour les
ames d'iceux mors, etc. Ea vero bona, quæ in eleemosynam sequestrabant,eleemosynam rationabilemappellabant, uti in hac voce docuimus. Tabular. Capitul. Rotomag. in Collectione Concil. Rotomag. pag. 185 :
Item distributio eorum, quæ in
testamento relinquuntur, auctoritate Ecclesiæ fiet, nec decima pars bonorum, ut olim,
subtrahetur. Sed et interdum intestati familiares, et agnati, ipsius loco
testamentum condebant ad ejusmodi legata, ad id forte ab Episcopis delegati ; cujus moris
exstat exemplum in Tabulario Prioratus S. Vincentii Laudunensis in hæc verba :
Universis præsentes literas inspecturis, Alanus de Novilla Miles, et Galtherus
Canonicus Remensis, salutem. Noverint universi, quod nos fecimus testamentum pro Petro
quondam fratre nostro, sub hac forma, quod nos legavimus pro remedio animæ suæ Monachis
de Novilla, Capellanis nostris tres modios vini pro anniversario ejus annuatim faciendo,
etc. Datum anno Dom. 1261.Thomas providentia divina Cantuar. Archiep. totius Angliæ Primas et
Metropolitanus, dilecto nobis in Christo Carolo Moreau filio naturali et legitimo
Stephani Moreau nuper parochiæ S. Martini in Campis in Comitatu Middelsex defuncti
salutem. Cum idem Steph. Moreau sit, ut præmittitur, defunctus, habens dum vixit et
mortis suæ tempore bona, jura, sive credita in diversis diœcesibus, sive
jurisdictionibus, jam nuper ab Intestato decesserit, cujus prætextu omnium et singulorum
bonorum, jurium et creditorum dicti defuncti plenaria dispositio, administrationisque
eorumdem concessio, nec non computi, calculi sive ratiocinii, administrationis hujusmodi
auditio finalisque liberatio... demissio ab eadem ad nos solum et in solidum et non ad
alium nobis inferiorum judicem necessarie dignoscuntur pertinere : Nos affectantes ut
bona, jura et credita dicti defuncti bene et fideliter administrentur, ac in pios usus
convertantur ; ad administranda igitur bona, jura et credita dicti defuncti, ac bene et
fideliter disponendum de eisdem, nec non creditorum quæcumque dictus defunctus petenda,
colligenda, levanda et exigenda, quæ ad dictum defunctum dum vixit, et mortis suæ
tempore pertinuerunt, ac de solvendo æs alienum in quo dictus defunctus hujusmodi mortis
suæ tempore extitit obligatus, quatenus bona, jura et credita sua hujusmodi ad hoc
extendunt, juxta ratam eorumdem ; Tibi de cujus fidelitate in hac parte confidimus,
primitus de bene et fideliter administrando eadem, ac de pleno et fideli inventario
omnium et singulorum bonorum, jurium et creditorum hujusmodi conficiendo, et illud in
curiam prærogativæ nostræ Cantuariensis, intra vel ante ultimum diem mensis Februarii
qui fuerit in anno Dom. 1702. inde reddendo ad sancta Dei Evangelia juramento, plenam
tenore præsentium committimus potestatem, Teque administratorem omnium et singulorum
bonorum, jurium et creditorum hujusmodi ordinamus, deputamus et constituimus per
præsentes... Datum Londini 5. die mensis Febr. ann. 1701. nostræque transmissionis
octavo.Curiam Christianitatis
rerum, quæ in
testamento relinquebantur, distributio auctoritate Ecclesiæ fieret. Pari modo :
Si quis subitanea morte, vel quolibet casu præoccupatus fuisset, ut de rebus suis
disponere non posset, distributio bonorum ejus Ecclesiastica fiebat auctoritate.
Synodus Exoniensis ann. 1287. cap. 50 : Si qui vero laicorum decesserint Intestati,
de bonis eorum per locorum ordinarios taliter præcipimus ordinari, ut pro anima defuncti
in pios usus totaliter erogentur. Quo sane pertinet, quod scribit Anastasius
Bibliot. in Præfatione ad octavam Synodum, Photium Patriarcham Constantinop. persuasisse
Imperatori Michaeli, ut præciperet neminem testamentum facere, vel per alterius,
nisi per Photii manus, suas eleemosynas erogare : quod non ob aliud, subdit idem
Scriptor, adinvenit inventor malorum, nisi ut, cum acciperet et erogaret
substantias divitum, proprias a minus curiosis erogasse putaretur, ac per hoc a cunctis
quasi dapsilis et munificus haberetur. Licet nolim præstare, eam fuisse mentem
Occidentalium Episcoporum ; eorum tamen exemplo morem ipsum in Orientem invehere voluisse
Photium, par est existimare.Præpositus noster aut procurator in ballivia Silvanectensi fecerat ad judicium
evocari quendam decanum Christianitatis aut curatum Belvacensis diœcesis, super eo quod
idem decanus aut curatus sub umbra dicti episcopi ceperat aut sibi attribuere nisus
fuerat bona mobilia cujusdam personæ defunctæ, pro eo quod dicebat ipsam Intestatam
decessisse ; et quia dictus episcopus advoaverat factum, fuerat causa ad parlamentum
remissa, pro eo quod idem episcopus, qui est par Franciæ non tenetur invitus extra
parlamentum litigare. Dicebatque et proponebat idem procurator noster generalis, quod in
hoc fuerat et erat usurpatio et abusus notorie et manifeste, et pro nullo reputari seu
annullari debebat ;... præfato episcopo aut procuratore suo ex adverso dicente, quod in
diœcesi sua Belvacensi per se et prædecessores suos fuerat et erat in possessione et
saisina pacificis... ponendi in manu sua bona mobilia talium, qui decedunt Intestati in
diœcesi prædicta, ad convertendum ipsa per manum suam aut deputatorum suorum ad pios
usus et ad pia opera, pro remedio et salute animarum ipsorum decedentium... Dicebat
etiam, quod dato quod aliquis fecerit testamentum, et defuerint aut esse desierint
executores hujusmodi testamenti, dictus episcopus per se et prædecessores suos fuit et
est in dicta possessione et saisina ponendi et constituendi super hoc executores... Per
arrestum curiæ nostræ dictum fuit... ipsum episcopum in prædictis abusum fuisse seu
abusisse. Quo non obstante aresto eumdem usum Bellovaci viguisse anno 1379.
discimus ex Literis paulo ante laudatis. Notandum vero ibi episcopi Bellovacensis jus
constituendi testamentorum executores, quo etiamnum gaudet Cantuariensis archiepiscopus,
ut supra observatum.Que les habitans qui mourroient, pourroient etre enterrez sans
le congé de l'Evêque et ses officiers s'il n'y a empêchement canonique : et outre que
les heritiers du testament d'aucun trépassé ne pourront etre contrains ne obeir à
accomplir les ordonnances faites par les officiers dudit Evêque, ne par lui, au regard
des testamens faits par lesdits Intestaux, mais les pourra ledit Evêque admonester
charitablement qu'ils fassent bien pour l'ame dudit Intestat : et que les heritiers ou
exécuteurs du testament d'aucun trépassé, pourront dedans l'an de trepassement soumettre
l'exécution d'icelui à la justice laye ou de l'Eglise. Sicque tandem iste usus
in Galliis nostris desiit.Per curiæ
nostræ arrestum dictum fuit, quod illi, qui decedent Intestati, libere et absque littera
(episcopi vel officialis) si non obfuerit aliud canonicum impedimentum,
inhumari seu sepeliri poterunt.Finando alguno sin lengua, de manera que non
ficiese testamento, la Eglesia, onde fuesse parroquiano, non ha razon de demandar
ninguna cosa de su haber, fueras ende si hoviesen por costumbre en aquella tierra de
demandar alguna cosa, etc. Las siete Partidas, partida primera tit. 13. leg. 6.intestatihaberentur pro
nihil sibi inde retento, nisi quod pro labore suo congruum censuerint,
adeo ut cæteroquin defunctorum bona invadere prohibeantur, in Statuto Ottoboni Cardinalis,
seu Concilio Londinensi ann. 1268. can. 24.Quidam
etiam domini temporales, et eorum ballivi, bona decedentium ab Intestato in districtibus
ad ipsos dominos prætendentes fore, quamvis erronee, devoluta, ne per ordinarios bona
hujusmodi pro debitorum solutione sic decedentium ac in alios pios usus
pro ipsorum animarum salute convertantur utiliter, prout consensu regio et magnatum
regni Angliæ, tanquam pro jure Ecclesiasticaque libertate ab olim extitit ordinatum,
impediunt in derogationem Ecclesiasticæ libertatis, etc. In eodem Provinciali
lib. 3. tit. 13. in Concilio Lambethensi ann. 1261. et in Concilio Londin. ann. 1342. can.
7 : Laicis aut Clericis divino judicio decedentibus Intestatis, domini feudorum non
permittunt debita defunctorum solvi de bonis mobilibus eorundem, nec in usus uxorum
suarum, liberorum suorum, vel parentum, vel aliter per dispositionem ordinariorum bona
prædicta pro ea portione, quæ secundum consuetudinem patriæ defunctos contingit,
permittunt distribui pro eisdem. Quibus hæc subdit Lindwodus : Ut puta
medietatem bonorum, ubi superest uxor et nulli liberi : alioquin si etiam supersint
liberi, tunc defuncti portio est tertia pars, aliis duabus uxori et liberis
remanentibus. Ex quibus præterea docemur, dominos sæculares in Clericorum
intestatorum bona manus injecisse, quod vetitum exerte in Concilio Viennensi ann. 1267.
can. 10. sub anathematis pœna.De intestatis ab hoc sæculo discessis, si reliquerint
uxores ac filios, tertiam partem assequantur seniores in facultatibus eorum. Si
reliquerint filios, et non uxores, assequantur medietatem præfati seniores. Si vero
uxores et non filios habeant, medietatem seniores jam dicti et aliam medietatem parentes
defuncti. Quod si parentes desint, senioribus detur, observatis tamen ad uxores suis
directis et omnibus locis. Ita sit de uxoribus Intestatis, quemadmodum superius dicitur
de viris. Consuetudines Catalaniæ inter dominos et vassallos MSS. cap. 45 :
Si aliquis qui nunquam habuerit uxorem, moritur Intestatus, dominus ejus non
debet percipere tertiam partem bonorum suorum, nec aliquid aliud ratione Intestiæ : et
hoc notatur in Usaticis, ubi loquitur de Intestatis. Cap. seq. : Item si
aliquis filius alicujus pagensis hominis, alicujus Militis, vel alterius, moritur
Intestatus post mortem patris, in aliqua villa, seu castro Regis, et ille non habeat
certam mansionem, sed stabat per aliquod tempus in uno loco, et per aliud tempus in
alio ; tertia pars bonorum illius mobilium debet habere dominus patris ratione Intestiæ,
et non Rex, in cujus villa moritur : et hoc notatur in Usatico supradicto.Cum pridem ad aures
nostras et notitiam nostræ curiæ devenit, quod... Bona Antonii Rogerii de valle rotunda,
sicut Domino placuit, debitum naturæ persolvens viam universæ carnis petivit egressa ab
Intestato, nullis superstitibus filiis, parentibus aut fratribus ;
propter quod secundum registra Casinensia bona dictæ Bonæ ad dictum sacrum monasterium
legitime devoluta erant.
Pontifex hic moritur in Avenione,
Et thesaurus rapitur sub hac ratione,
Quod sublatus dicitur in Intestatione.
Vide Petrum Cassiodori in Epist. ad Anglos de Bonifacio VIII. apud Prynneum in
Libertatibus Eccles. Anglic. tom. 3. pag. 915. Sed et ibidem docuimus, maxime id juris
sibi in Clericos suæ diœcesis Episcopos arrogasse : cujus quidem usus, vel potius abusus,
testes exstant complures Chartæ, atque in primis illa Reginaldi Episcopi Carnot. ann.
1195. apud Innocentium III. lib. 1. Epistolarum pag. 29. et 51. Edit. Venetæ :
Universos Presbyteros in Decanatu de Sparnone constitutos ab omni violentia,
taleis et exactionibus perpetuo absolvimus, ita etiam quod nullus Presbyterorum
Decanatus de Sparnone, nisi ordine judiciario suspendi poterit, nec res alicujus
saisientur, nisi ipsum Intestatum, quod absit, viam universæ carnis ingredi
contigerit. Charta fundationis Collegii Canonicorum in Ecclesia Escoiarum,
diœcesis Rotomag. ab Ingerranno Dom. Marigniaci Milite et Cambellano Regio mens. Jan.
1310. in 37. Regesto Chartophylacii Regii n. 64 : Item volo et ordino, quod bona
Intestatarum personarum ipsius Collegii per Decanum vel Cantorem aut Thesaurarium, si
Decanus absens fuerit, dividantur in tres partes, quarum unam pauperes Hospitalis, quod
jam in dicto loco fundavimus, habeant, reliqua pro defensione jurium Ecclesiæ
conserventur : et tertiæ partis residuæ duæ partes Canonicis, et reliqua Clericis
distribuantur : et nihilominus tam ipsorum Intestatorum, quam etiam testatorum lectus
unus, quem meliorum furnimentum habebunt tempore mortis suæ Hospitali prædicto pro
pauperibus relinquatur. Exstat apud Guill. Cruceum in Hist. Episcoporum
Cadurcensium n. 149. Charta ann. 1297. qua ejusdem Ecclesiæ Capitulum, ex vigore
privilegiorum, sibi et Ecclesiæ Cadurcensi a Sede Apostolica concessorum,
Canonicorum intestatorum bona mobilia et immobilia ad se pertinere, ea consignare, et de
ipsis disponere, prout sibi videretur expedire, asserit. Similis habetur Charta ann. 1312.
in Tabul. Episcopat. Ambian. fol. 163. qua Capitulum Ecclesiæ Ambian. id sibi juris in
Canonicos intestatos demortuos competere contendit, Episcopo illud sibi asserente. Sed et
id juris Episcopo Cadurcensi in bonis Clericorum suæ diœcesis intestatorum decedentium
competiisse docet Charta alia ann. 1384. apud eumdem Cruceum n. 298. adeo ut Clericis
ipsis jus testandi ademtum esset, quod Bego Episcopus pro 150. libris Cadurcensibus annui
et perpetui reditus penitus abrogavit, concessa libere de suis bonis tum ex Ecclesia, tum
aliunde rerum mobilium successiones Presbiterorum, absque
testamento decedentium, ad Episcopum Lingonensem pertinere.si liber homo Intestatus et subito decesserit, dominus suus
nil intromittat de bonis defuncti, nisi de hoc tantum quod ad ipsum pertinuerit,
scilicet quod habeat suum heriot ; sed ad Ecclesiam et ad amicos pertineat executio
bonorum : nullam enim meretur pœnam quis, quamvis decedit intestatus. His
consimilia habet Fleta lib. 2. cap. 57. § 10. Sed et Statuta S. Ludovici lib. 1. cap. 87.
huic dominorum feudalium avaritiæ modum posuere, in quibus cavetur in non confessi ac
subitanea morte decedentis vassalli bona nullum domino jus esse : més se il mouroit
desconfés de mort subite, la justice ne la seigneurie n'i auroit riens.Amorinum quoque servum cum omnibus quos Intestatos reliquero, tuo dominio
vindicabis.