iobagines
Præterea ab omnibus Jobagionibus nostris aratoribus et vineas
habentibus, etc. Cap. 6 : Prælati et Ecclesiastici Jobagiones
habentes. Cap. 14 : Jobagiones ad Regiam vel Reginalem celsitudinem
pertinentes. Decreta Sigismundi Regis : Si quis Jobagionem alterius...
potentialiter abduxerit. Alius ejusdem Reg. ann. 1435 : De singulis
Jobagionibus proprias possessiones et terras more aliorum Jobagionum, in possessionibus,
quibus resident, habentibus et censum colligentibus. Decreta Alberti Regis :
Nobiles tam Jobagiones habentes, quam non habentes, decimas dare non
teneantur. Vide Jo. Lucium de Regno Dalmatico pag. 204. b. 1. At in Decreto Andreæ
Reg. Hung. ann. 1222. cap. 15. et 26. Baroneset
Nobilesvocari videntur. Cap. 18.
Jobagiones castrorummemorantur, et cap. 25. præcipui Hungariæ magistratus, Palatinus nempe, Banus, Comes, et Curialis Regis,
Jobagionumdignitate et vocabulo donantur. Ea etiam notione accipi videtur
Jobagionisvox apud Thwroczium in Calomanno cap. 61. Vide Concilium Posoniense ann. 1309. cap. 3. 4.
Conclusum est, quod tam
nobiles, quam eorum familiares et Jobagiones, sedem judiciariam ingressuri, arma omnia
cujuscumque generis existant, in hospitiis deponere et inermes in ipsam sedem ingredi
debeant.Contulit etiam Jobbagionem, nomine Bera, obtentu fidelitatis
suæ ita ex omni jugo servitutis exemptum, ut nulli omnino servili conditioni subjaceat,
nisi ipse vel sui posteri ab ecclesia se alienare voluerint. Sed neque minus
certum est eosdem inter nobiliores regis ministros recensitos fuisse, ut iterum constat ex
Decreto ejusd. reg. ann. 1231. apud Cenc. inter Cens. eccl. Rom. : Nobis
facientibus exercitum extra regnum, nobiles nobiscum ire non tenentur, nisi comites et
stipendiarii et Jobagiones castri. Rem apertius explicat aliud Decretum ann.
1233. ibid. : Quare post tractus multiplices et diversos per Nicolaum tavarincorum,
Mauricium dapiferorum, Michaelem agasonum, Bagin pincernarum magistros, Jobagiones,
nuncios et procuratores nostros... Et faciemus filios nostros et Jobagiones jurare,
secundum quod inferius de juramento eorum continetur... Et promittimus per nos et
nostros successores constituere et dare singulis annis palatinum vel alium de
Jobagionibus, quem voluerimus Christianæ fidei zelatorem, quem faciemus jurare, quod
mandatum nostrum secundum ista fideliter adimplebit. Ex quibus colligitur vocem
genericam fuisse apud Hungaros, qua famulus vel minister cujusvis ordinis et conditionis
significatur. Vide in Minister 2. et Ministeriales.Jobelot, Homo nihili est et contemptu dignus. Lit. remiss. ann. 1454. in Reg. 184. Chartoph. reg. ch. 506 :
Icellui suppliant oy et entendy que Pierre Pelerin... le
nommoit et appelloit par maniere de injure et moquerie, Jobelot, qui est à entendre
selon la maniere de parler et langaige du pays (d'Artois) qu'il estoit un
chétif et meschant et de petite entreprinse.