ipsud
Namque Salomon in libro Ecclesiastes
interrogat : (1. 9.) Quid est quod factum est ? ipsum quod fiet. Quod autem
fuit, Ipsud est, quod futurum est. Infra : Quare non credamus Prophetæ
dicenti Ipsud in initio factum esse, quod hodie fiat. Auctor Queroli :
Ipsud volebam dicere. Chronicon Novalicense lib. 1. cap. 17 :
Misit duos Monachos... ad Carolum Magnum, ut sibi suo imperiali præcepto
testamentum Ipsud renovari concederet. Occurrit præterea in Actis Cæciliani, sub
finem, de Talvasapud Baluzium tom. 2. Histor. Arvern. pag. 483. etc.