irminsul
Irminsulet
Ermensulpromiscue scribitur. Eginhardus :
Idolumque, quod Irminsul a Saxonibus vocabatur, evertit. Chronicon aliud
apud Lambecium lib. 2. Comment. de Biblioth. Cæsar. pag. 371 : Et lucum eorum
famosum Irminsul subvertit. Stabat autem in oppido Eresburgensi, ut est in
iisdem Annalibus ; Marti sacrum, ut auctor est Witikindus lib. 1. sic enim ille de
Saxonibus : Aramque Victoriæ construentes, secundum errorem paternum, sacra sua
errore proprio venerati sunt, nomine Martem effigie columnarum innitentes, Herculem loco
Solis, quem Græci appellant Apollinem. Ex hoc æstimationem illorum apparet utcumque
probabilem, qui Saxones originem duxisse putant de Græcis, quia Hermin,
vel Hermes Græcis Mars dicitur : quo vocabulo ad laudem vel ad vituperium
usque hodie etiam ignorantes utimur. Atqui Mars, sed
Mercurius, nisi ad vocem
Erminsuldictum fuerit quasi
Ersul, id est, Martis columna : nam
HerrGermanorum pro
dominusquidam inde accersunt.
Heroburgium, inquit, primo impetu
cepit. Erat templum Hermionis Saxonibus vetusta religione augustissimum, quo frequens
populus coibat, et vota reddebat. Multa ibi opulenta, regum populorumque visebantur
munera : ingens auri argentique ibi copia ostendebatur, quæ vota reddentium grata
voluntas congesserat. Saxones Hermanni salam vocabant, id est, aulam, sive basilicam
Hermanni, Hermionisve. Is fuit quintus Germaniæ magnæ Imperator, pronepos Regis Manni,
filii Tuisconis, parentis et auctoris nostri. Ipsum majores nostri ob bellica facinora
in numerum deorum retulerant, pro numine et belli præside hactenus coluerant. Ad
hunc Hermionem videntur spectasse Glossæ laudatæ a Spelmanno : sul, pro
salaadditum putat, cum eæ Glossæ vocem hanc per
columnamvel
colossumefferant : quam postremam sententiam firmat Poeta Saxonicus in Carolo M. ann. 772. :
Gens eadem coluit simulacrum, quod vocitabant
Irminsul , cujus factura simulque columna
Non operis parvi fuerat, pariterque decoris.
Conradus Uspergensis de Saxonibus : Frondosis arboribus fontibusque
venerationem exhibebant. Truncum quoque ligni non parvæ magnitudinis in altum erectum
sub divo colebant, patria eum lingua Irminsul appellantes, quod Latine dicitur
universalis columna, quasi sustinens omnia. Sane Sul, Saxonice
columnamsonat, ut Germanis
Suyl. Unde Jacobus Eyndius l. 2. Chron. Zeland. pag 138.
Idermansul, seu Ider-mans-suyl. Nonnulli, inquit Crantzius lib. 3. Saxoniæ cap. 9. et ex eo Munsterus lib. 3. Cosmogr. cap. 43.
statuam publicam. Ipse vero dictum putat quasi
Idermansul, id est, commune profugium et asylum omnium, et Martem communem, qui in prælio diu vagatur incertus, diu dubius, quo ponat victoriam.
Erat,
subdit ille, ut et Uspergensis Editor, armata toto corpore effigies,
cujus in dextra signum militare, (nostri vexillum vocant) præferens rosam, cujus breve
momentum, et facilis ortus et interitus, ita eventus præliorum. In sinistra libram
expandit, dubiam pugnantium sortem facile huc aut illuc inclinantem. Pectus inerme ursum
præferebat, interritum bellatorum animum insinuans. In clypeo leo, qui bestiis
imperitat, invictum ad fortia facta impetum monstrat, floribus consito campo quod nihil
jucundius videri solet fortibus, quam in acie virtutem ostendere. Hæc omnino
præclara, si auctorem laudasset Crantzius : sed vereor, ne sit ipse elegantis istius
descriptionis architectus. Denique Spelmannus ex eodem Crantzio, Hermensuleffictum vult, ex er, pro
Er-mun-sul, id est,
columna tutelaris, seu
profugii. Sed pleraque