iugia
Quæ mensura justa, super totum Jugias mille. Charta
Adelberti Episcopi Bergomensis in Hist. Per mensuram, Juges decem et octo. Alia ann. 1072. ibid. pag. 273 :
Totæ insimul extra pasculum et communalia per justam mensuram Jugias legitimas
centum, etc. Infra : Sunt totæ insimul per justam mensuram Jugias
legitimas sedecem. Vide Probat. Hist. Sabaud. pag. 21.Omnes insimul tam de monte quam de plano ex
omni parte sunt socæ ccxxx. quæ sunt per mensuram justam simul in unum
Juges numero mille duæ.Rei ipsæ in fundo Albinies per mensuram Juges decem et octo, et ipsæ
res in fundo Trevilio Juges decem. Charta Longobardica in Bullario Casinensi
tom. 2. pag. 12 : In sycola (leg. silvola) et in fao Jugis 40.
et 8. terra aratoria, seu vitis, omnia ad pertica legitima duodecenos pedes et
semis. Alia Desiderii Regis pag. 17. Terra, Juges numero quadringentas, etc. Alia ejusdem Regis pag. 14 :
Terra, silva, roncora, et prata insimul ad
mensura justa Juges numero quatuor millia per designata et determinata loca,
etc. Occurrit ibi non semel, apud Puricellum in Basilica Ambrosiana pag. 323. et
in Appendice ad Capitularia Baluziana n. 111. Juit de pré, eadem, ut puto, notione, apud Beslium in Hist. Comitum Pictav. pag. 120.