labandago
Nihil
refert... an securi caput auferas, an ad palum me, an ad crucem alliges, igne torreas,
an vivum humo condas, saxo præcipites, an in maria mergas, Labandagine magnis viribus
conatus uno vastissimo ictu longe a me meum caput excutias, etc. Ubi Tillius
Meldensis Episcopus : Dictio barbara, pro forma quadam instrumenti, quod vi
ducebatur : unde etiam apud nos illud, quo balistæ tenduntur, vocatur Bendage.
Sed vocis Gallicæ istius alia est originatio, de qua Binda. Quid si legas,
an a pendigine, i. e. a reliquo corpore : est enim
pendigoidem quod
tortilibus nervis, ut est apud Ammianum lib. 15.) qua postrema notione
Pendigineminterpretatur Salmasius apud Arnobium lib. 6 :
O utinam liceret in simulacri
alicujus medias introire Pendigines : immo utinam liceret Olympiacos illos et
Capitolinos Joves deducere... in membra solutos, omnesque illas partes, quibus summa
concluditur corporum, discretas ad singulas contueri. Gariopontus lib. 5.
Passionarii cap. 23. Pendiginem strictius interpretatur, ubi de apostemate : Si
vero non dissolutum et solutum videris apostema factum, id est, quod non facile possit
adhærere, fit enim per nimiam suppurationem, quando cutis ipsi ut pannus contritus
nimium succum vivacem emittit, et dicitur colpus, id est, quasi sinus quidam pendens
intus, non in suo tempore sectus... tunc debemus mulsa lavare aquata, ut Pendiginem vel
colpum ipsum purges, etc. Infra : Ideoque utilissima sunt talia ad
paracolesin, vel
Pendiginum, vel aliorum vulnerum. Qua notione vocem usurpasse
videtur Vegetius lib. 2. Artis veterin. cap. 44 : Quod si jumento scapulæ fuerint
dissolutæ, diligenter inspicias, ne quas inter nervos et commissuras Pendigines
faciat. Ad priorem significationem referri potest locus iste ex Paulo Warnefrido
lib. 5. de Gest. Longobardor. cap. 8 : Jussu Imperatorum caput ejus abscissum est,
atque in belli machina, quam Petrariam vocant, in urbem projectum est. Matth.
Silvatic. : Pendigo, id est colopus vulneris. Vide A pendice
cedri.