Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

lachus

LACHUS
, Teuton. Lachen, ut est apud Schilterum, in Lachbuche, Incisio arborum, divisio, scil. agrorum, qui hisce incisionibus terminantur. Donatio Cancronis Comitis Rhenensis ann. 770. apud Tolnerum Hist. Palatinæ pag. 4. Probat et Chron. Laurishamense pag. 57 : Sicut ipsa incisio arborum in ipsa die facta fuit, quæ vulgo Lachus appellatur, sive divisio. Mox : Et inde per ipsam incisionem arborum sive Lachum. Rursum : Quidquid infra illam divisionem arborum, seu Lachum, sive divisionem. Diploma Conradi II. Imp. apud Eccardum Hist. geneal. Landgraviorum Turing. col. 314 : Omnia quæcumque his Lachis et terminis circumdata sunt cum villulis infra positis, etc. Præceptum Henrici IV. Imper. ann. 1103. in Vindemiis Litter. pag. 109 : Prædium unum concedentes... quod his Lachis concluditur, etc. Aliud ejusd. Imp. Præceptum ann. 1111. ibid. pag. 112 : Quod (prædium) suprascriptis Lachis circumseptum videtur. Spelmannus ejusdem originis censet, cujus Laha, de qua voce infra. Vide Arbor finalis. Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 544. et Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 2. col. 100. voce Lath.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list