laculata
Quæ lacus quadratos quosdam cum pictura
habet intextos,... aut additos acu. Sunt autem Lacus, Columellæ lib. 1. cap. 6. spatia quædam quadrada, quibus distinguuntur granaria, ubi separatim reponuntur quæque legumina. Vide Salmasium ad Vopiscum pag. 513.