lanarii
Lainiers, in Statutis Leodiensibus.
Lanarius pectinarius, in veteri Inscript. qui
Lanarius coactiliarius, in alia Inscript. coactilium artifex.
Falcones Hibernia præter
generosos non habet : degeneres enim illi desunt, quos vulgari vocabulo Lanerios
vocant. Describuntur a Friderico II. l. 2 de arte venandi cap.
28. Adalberto Magno lib. 23. de Animal. et a Jacobo Augusto Thuano lib. 1. de Re
accipitraria, qui a Lanienaeis nomen arcessit :
Hic verna est nobis, ubi fercula inempta parare
Nobilium mensis, atque exercere culinam
Dicitur ; inde etiam ab Laniena est indita origo
Nominis.
Laniariidicuntur Bromptono ex eodem Giraldo :
Desunt etiam degeneres falcones, quos Laniarios vocant. Sweymer Germanis
appellari ait Albertus Magnus cap. 9. Ita porro ejusmodi falcones fortean dixerunt nostri,
quod ita degeneres et ignavos vocarent, qui ut feminæ Lanarumpensis operam darent. Le Roman
de Girard de VienneMS. :
Car teuz est poures qui a corage fers,
Et teuz est riches qui a le cœur Laner.
Le Roman de GarinMS :
On dira l'en que est mauvais et Laniers.
Le Caton en RomanMS :
Garde que tu sois de cheus,
Qui Lanier sunt et perecheus.
Qui perecheus est et Laniers,
De nouveauté est parchonniers.