ledo
ut non tardior solum quam pridie, verum etiam major minorve quotidie redeat aestus. et crescentes quidem malinas, decrescentes autem placuit appellare ~ones
~o,nepflod
propter inmensas ~onis ac malinae inruptiones quae ‥ aquarum diminutiones infusionesque commovent
Lindis dicitur flumen quod excurrit in mare, duorum pedum latitudinem habens, quando ~on fuerit, id est, minor aestus
sicut ipsa per quatuor celi vagatur partes, ita et maris estus in malinas mutatur et ~ones, majores sc. et minores cursus
ita in die naturali bis ~ones et †malitie [l. maline ] juxta nominationem divi Augustini fiunt, id est accessus et recessus
ebbe of the sea , ‥ ~ona, -e
hec ~onis, A.a sulse
hec ~o, -onis, i. maris exundatio, sicut malina est ejusdem retractio
fluctus marinus, quem Greci euripum, nos ~onem vocamus, mirum in modum excrevit, quantum nulla hominum memoria potest attingere; ita ut villas ultra multa miliaria submergeret et habitatores interceptos necaret
exorta maxima tempestate, similiter et ~one in naviculam irruente transmissus monachus ‥ apud Wodelode est submersus
a fluynge , exundacio, fluxus, inundacio, ~o
Accessus, flod. Recessus, Ebbe. Sic fallitur Joannes de Janua, qui Ledoni adscribit quod Malinæ fuit :
Æstus crescentes Malinas, decrescentes autem placuit appellare
Ledones. Glaber Rudolfus lib. 3. Hist. cap. 3 : Cujus etiam maris
(Oceani) excrementum Malinas, decrementum quoque Ledones
nuncupant. Simeon Dunelmensis de Gestis Regum Angl. ann. 793 : Lindis
dicitur flumen quod excurrit in mare, duorum pedum altitudinem habens, quando Ledon
fuerit, id est, minor æstus, et videri potest ; quando vero Malina fuerit, id est, major
æstus maris, tunc nequit Lindis videri. Eadem verba habet Roger. Hovedenus 1.
part. pag. 405. Willibaldus in Vita S. Bonifacii Archiep. Moguntini tom. 2. Antiq. lect.
Canis. : In loco ubi quondam pretiosus sancti Martyris effusus est sanguis, cum
consilio populi Fresonum, structura cujusdam tumuli, propter immensas
Ledonis et Malinæ irruptiones, quæ diverso inter se ordine, maris æstu, Oceanique
recursu, sed et aquarum diminutione, infusioneque commoventur, ab imo in excelsum usque
construeretur, etc. Vetus scriptor in Appendice ad tom. 3. S. Augustini in lib.
1. de Mirabilib. sacræ Scripturæ cap. 7 : Hæc namque quotidiana inundatio bis in
die a tempore ad tempus per horas 24. semper peragitur, et per alternatas hebdomadas
Ledonis et Malinæ vicissitudo comitatur. Sed Ledo sex horas inundationis et totidem
recessus habet ; Malina vero grandis per quinque horas ebullit, et per septem horas
littorum dorsa retegit, etc. Vita S. Condedi Monachi Fontanellensis cap. 6 :
Hanc (Insulam Belcinnacam in Sequana) unda marina tempore Malinæ ac
Lidonis ter per revolutionem diei ac noctis undique ambiendo invisere non negligit : quæ
tanto sui vigoris impetu agitatur, ut ultra hanc Insulam ad orientalem plagam sexaginta
millibus et amplius per lympham Sequanæ retrorsum incedens, usque ad locum qui dicitur
Pistas, accedat, cum a mari usque ad hanc Insulam lymphaticum iter 30. fere millibus
æstimetur. Sicque hoc rheuma, quod de umbilico, sive charybde maris egreditur, bis in
die fluctus absorbet, et rursum evomit, etc. Martyrologium vetus a Furmerio
laudatum in Orat. adversus Ubbonem Emmium : Frisones in loco ubi Martyrum sanguis
erat effusus, aggesta terra collem exaltarunt, propter Lidonis et Malinæ quotidianas
eruptiones, ex maris æstu quotidiano prævenientes, ubi Ecclesiam extruxerunt.
Est igitur Ledo, seu
Ledona, æstus maris languidior, qui per 4. pæne dies, tam ante, quam post secundam atque ultimam Lunæ quadraturam, mense unoquoque accedit, cum certis diebus languidius et minore aquarum cumulo terræ oras adlambit,
Malinæcontrarius, quæ fit cum effusius et majori æstuum quantitate in littus proruit et effunditur. Ubi enim Lunam potentiorem credimus in conjunctione et oppositione Solis, debilem in aspectu ejus sextili et trino : ita æstus pariter fieri turgentiores vel depressiores, motum et affectum Lunæ cum Sole exactius prosequentes. Idem Beda :
Æstus Oceani Lunam sequitur, tanquam ejus aspiratione retrorsum trahitur, ejusque
impulsu retracto refunditur : quod quotidie bis adfluere et remeare, unius semper horæ
et dodrante et semiuncia transmissa, videtur : ejusque omnes cursus in Ledones et
Malinas, id est, in minores æstus dividuntur et majores. Sed Ledon a quinta et vicesima
Luna inchoans, quot horis occurrit, tot et recurrit. Malina autem a 13. et 28.
incipiens, citior in accessu, sed tardior in recessu, 7. diebus et 15. boris perseverat.
In medio sui semper Lunam primam et decimam quintam ostendens, et per æquinoctia vel
solstitia solito validius exæstuans : per octonos autem annos, ad principia motus et
paria incrementa, certissimo Lunæ revocantur ambitu : illa semper Aquilonia tenente
mitiores, quam cum in Austro, digressa propiore nisu vim suam exercet, æstus adfluere
naturalis ratio cogit. De his agit pluribus idem Scriptor cap. 27. Cui
adjungenda quæ Procopius lib. 1. de Bello Gothico cap. 1. extremo, Mela lib. 3. cap. 1.
Vegetius lib. 5. cap. 12. Plin. Will. Brito lib. 8. Philipp. pag. 184. et alii tradunt de
causis reciproci æstus ad Lunæ affectus crescentis aut decrescentis.Quia ipsa Insula
Ledonibus maxime impedientibus non semper accessibilis esse potest nostratibus : cum
Normannis cunctis temporibus quibus mare tranquillatur, inaccessibilis esse minime
dignoscatur. Ingulphus pag. 902 : Mane exorta maxima tempestas, similiter
et Ledone in naviculam irruente, etc. Et Willelmus Malmesbur. lib. 2. de Gestis
Reg. cap. 10 : Eodem anno (979.) fluctus marinus, quem Græci Euripum,
nos Ledonem vocamus, mirum in modum excrevit, quantum nulla hominum memoria potest
attingere, ita ut villas ultra milliaria submergeret, et habitatores interemptos
necaret. Sed hisce locis Ledopro
Malinaperperam usurpatur. Vita S. Theodulphi Abbat. n. 2 :
Sed et in vita eorum et in morte stupenda fiunt
miracula : quorum alia Malinas æquiparant immensitate, Ledones alia
numerositate. Vita S. Hermelandi : Omnes cursus maris in Ledones et
Malinas, id est minores et majores æstus dividi.Ledo, vel
Ledunaetymo variæ sunt Scriptorum sententiæ. Bridefertus Ramesiensis vetus Bedæ Interpres
Malinama
majore Luna, Ledonamquasi
læsam undam, dictam putavit. Alii
Ledunas, quasi
lætas Lunas, dici volunt, quia cum mare subsidet, temperatius est, et placidius. Unde Vegetius lib. 5. cap. 11. de Luna :
Lætus orbis ac lucidus
serenitatem navigiis repromittit. Contra vero Malinam, quasi
malamvel
malignam Lunam, quia cum mare intumescit, ventis magis obnoxium sit. Josephus Scaliger lib. 2. de Emendat. temp. pag. 170. et Spelmannus
Ledunama Saxonico
Leid, quod est
Lenis, deducunt, quod Leduna tempore mare
leniusappareat : idque eliciunt ex Beda lib. de Rat. temp. cap. 15. qui ait veteribus Anglis
Lidam, vocari menses Junium et Julium, quod sint
blandi et navigabiles, et
in utroque mense et blanda sit serenitas aurarum, et navigari soleant æquora.
Olaus Wormius in Fastis Danicis lib. 1. cap. 11. Ledunam et Malinam voces esse
adstruit Danicas seu Runicas, Malinam nempe a Magle, id est,
magnus, dictam, quasi
maglinam: quia Oceani intumescentis æstus majori copia aquas in littus effundit : Ledunam vero a
Liden, id est, parvus, eo quod decrescente æstu parvum ac minus reddatur mare, quam antea erat : proindeque Bedam hæc nomina secum ex Cumbria in Angliam detulisse. Neque ab hac sententia procul abest Josephus Scaliger loco citato, scribens, Danos et Saxones
Malinas; minores autem,
Ledunas, vel
Lidunasvocasse : tametsi hæc nomina tribuisse Malinis ac Ledunis quæ fiebant in pleniluniis amborum æquinoxiorum scribat. At longe ante Bedam isthæc nota esse vocabula constat, cum Marcellus Empiricus, qui in Gallia Theodosio seniore imperante vixit, utriusque ita meminerit, ut non tam æstui maris, quam Lunæ ipsi tribuisse videatur :
Lidunam enim Lunam veterem, seu decrescentem, vocat. Sic quippe cap. 16 :
Herba quæ Gallice
Calliomarcus, Latine equi ungula vocatur, collecta Luna vetere Liduna die Jovis,
etc. Et cap. 25 : Colligitur die Jovis Luna vetere Liduna ante prandium,
etc. Eodem cap. : Conficitur vetere Luna et Liduna a mense Martio,
etc. Lidunæ autem alio loco Malinamopponit :
Conficitur 12. Kal.
Julias ; non interest quo die, vel Luna, vel Malina, dummodo supradictus dies
observetur.
Luna, legendum
Liduna. Unde nescio an non conjiciendum sit potius voces esse veterum Gallorum, quas ii Lunæ decrescenti ac plenæ tribuerint : ita ut postea ad ipsos maris æstus decrescentes et crescentes secundum Lunæ ipsius affectus transtulerint.
Au renouveau et au plain de la Lune, les eaux de la mer marinent et inondent au
plus haut, et lors c'est Chef d'eau, Malina, id est, major æstus : A
suite et trois jours aprés le renouveau, ou le plain à chasque retour de marée, les eaux
décroissent, et n'avancent si avant, et ce depuis le troisiéme jour de la Lune nouvelle,
jusques au premier quartier, et depuis le troisiéme jour du plain jusques au dernier
quartier, et pendant cette langueur ou décroissement, sont eaux mortes, Ledon,
minor æstus : De sorte qu'à ce premier quartier, et jusqu'au dixiéme jour de la
Lune, c'est Basses eaux. L'onziéme jour qui est aprés le premier quartier, les marées
commencent à surmonter la marée suivante plus que la précedente, et lors sont eaux
vives. Ce qui procede jusques au plain et trois jours aprés que derechef, c'est Chef
d'eau continuant de la mesme revolution d'eaux mortes, jusqu'au dernier quartier, et de
là viennent eaux vives jusques au renouveau. Cæterum exstat in Bibl. Regia Cod.
1121. Tractatus de Malina et Leduna.