lemna
limen. Statuta S. Severi in Capite Vasconiæ circa ann. 1100. tom. 1. Anecd. Marten. col. 280 :
Statutum etiam fuit, quod si extranei, causa vendendi, in
animalibus vel in plaustris aliquid abstraxerint, in exitu portarum Lemnam persolvant.
Idem dicimus de corariis, quod Lemnam debeant dare. De burgensibus villæ statutum est,
quod in exitu non debeant dare Lemnam, nisi de ferro, sale et piscibus. Verumtamen
quamdiu nundinæ duraverint, jam dicti burgenses, sicut ceteri homines, Lemnam
persolvent. Vide alia notione in Lemnia.lemnæ, ibid. col. 279 :
Extranei vero, si aliquid
venale ad villam attulerint, sive in præsenti sive in futuro, vendiderint in introitu
portarum, Lesdam persolvant, vel securitatem non vendendi Lemnario faciant. Ex
hoc loco patet Lemnamidem esse quod
Lesdam; unde proclive esset suspicari ubique scribendum fuisse
Lesdam, vel
Leudam, ut
Lesdarioseu
Leudario, pro
Lemnario, si vox
Lemnatoties non repeteretur.