lenare
Lenandi callidus arte.
Et ex alio inedito :
Quod si formosas redeas Lenare puellas,
Et dederit quæstus cotidiana Venus.
Vetus Scholiastes Juvenalis ad illud Satyræ 2 :
Illa docet, missis a corruptore tabellis,
adnotat : Socius filiam suam Lenat et docet eam mœchis caute
rescribere. Laurentius in Amalthea ex vet. Glossis : Blasphemando... dixit : B. Cunera videtur esse Lenaria, quia leni et lenæ qui
invicem copulari non possunt, veniunt hic ad B. Cuneram, ut ibidem fornicari
possint.