leprosi
De modo separandi Leprosos. In ecclesia ante
altare pannus niger, si habeatur, supponatur duobus tretellis disjunctis, et juxta stet
infirmus genibus flexis inter tretellos, subtus ponitur similitudinem mortui gerens,
quamvis vivat corpore et spiritu, Deo donante : et sic ibi devote missam debet audire...
Presbyter ad Leprosum : ... Si vis bibere, haurias aquam cum tuo busillo vel aliquo
vase... Item defendo tibi, ne de cætero vadas sine habitu Leprosali, ut cognoscaris ab
aliis : et noli decalciatus esse extra domum tuam, etc. Stat. eccl. Tull. Mss.
fol. 103. r°. : Si contingeret quod canonicus Leprosus ad hoc a Domino esset ductus
et inspiratus, quod causa humilitatis faceret se projici palam, id est manifeste ; tunc
fieret officium tallium solemniter, in modum qui sequitur. Post primam venirent
congregationes et pulsaretur appellatio, et postmodum a toto conventu iretur eum
quæsitum ad suum hospitium cum cruce ; et canonicus Leprosus sit indutus robis nigris
vel albis cum superlicio et almutia, more aliorum, et solus procedat post crucem et sic
perveniat in choro. In medio autem chori sit cathedra cooperta tapeto, et ipse desuper
sedeat, et cantetur missa solemnis de Requiem, et fient exequiæ super eum. Officio
expleto, conducatur ab omnibus et cum cruce usque ad murotum ante ecclesiam, ubi sit
quadriga parata super quam ascendere debet infirmus et conduci debet usque ad suum
habitaculum, cruce semper antecedente, uno canonico eques sacerdoti (leg. f.
equite sacerdote) qui ipsum in habitaculum recludat. Insequi etiam debent ipsum
amici sui per totam viam, etiam si esset una dieta a civitate et amplius.Cum super dissolutionibus
Leprosorum tam detestabilis apud nos enormitas pullulasset, ut qui
manere consueverant a publica conversatione seculi, contra statum approbate
consuetudinis ubique locorum plus libere quam licite discurrentes, evagandi sibi
licentiam assumpsissent, nos, ex debito pastoralis officii periculis occurrere
cupientes, que ex hujusmodi confusione frequentius emersisse noscuntur, ne se, quod
absit, ad totius gregis infectionem morbus extenderet, ovem morbidam separantes a
grege, predictorum Leprosorum illicitos prohibere discursus, et eorum
dissolutionem ad status regularis observantiam curavimus revocare. De voluntate
siquidem domine A (dele), illustris regine Francorum et assensu, universos
Leprosos castrorum et castellaniarum de Meleduno et de Corbolio, in
duobus tantummodo locis, viros scilicet Leprosos in domo sancti Lazari
Meledunensis, mulieres Leprosas in domo sancti Lazari Corboliensis
decrevimus collocare, ita quod nec viris ad mulieres, nec mulieribus ad viros transire
seu cohabitare licebit. (Cartul. N. D. Paris. I, 86, ann.
1201.)
Leprosorumcuram agebant. Charta ann. 1320. in Reg. 58. Chartoph. reg. fol. 63. r°. :
Cum presbiteri Leprosi et condonati leprosariæ S.
Michaelis de Constanciis annuos redditus ... acquisivisse dicantur,
etc.