licitum
Jubilumdicitur, Cantus scilicet species, quo non voces, sed vocum toni longius cantando diducuntur et protrahuntur, quod quia licentius fit,
Licitumappellatum opinor. Stat. S. Capel. Bitur. ann. 1407. ex Bibl. reg. :
Ordinamus quod præfatum collegium juxta ordinationem præfati domini ducis
fundatoris teneatur prima die cujuslibet mensis... unam Missam de S. Spiritu,... et post
ejus decessum, loco illius, solemnes vigilias defunctorum et in crastinum Laudes,
Commendationes et Versiculos cum magno Licito atque pausa, et postmodum Missam fidelium
defunctorum pro salute animæ domini fundatoris præfati.