Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

ludices

LUDICES
, Meretrices, in Glossis Isidori. Glossæ antiquæ MSS. : Ludices, sagos.
Explicat Isidorus lib. 19. cap. 26 : Ludices a ludis, id est, theatris, vocatas existimant. Cum enim egrediebantur de ludi prostibulo juvenes, horum velamento tegebant caput et faciem, quia solebant erubescere, qui lupanar introissent. Cum in illo capite de stragulis agatur, ut recte adnotat Grævius, satis patet Lodices intelligi, pro quo dixerunt tum temporis Ludices, decepti falsa etymologia : Ludices, vestes a ludis theatri, inquit Joh. de Janua Isidorum secutus ; sed melius a Lotum, quia subinde eas lavari opus erat, deducit Vossius, qui existimat Isidorum allusisse ad illud Juvenalis Satyra 6 : Ζωὴ καὶ ψυχαὶ modo sub Lodice relictis Uteris in turba. Glossæ Lat. Gall. Sangerman. : Ludix, vetement de jeu. Occurrit etiam Ludix, pro Lodix, Gall. Loudier, in Charta ann. 1500. apud D. Calmet tom. 3. Hist. Lothar. col. cccxxxi : Pulvinaribus, bassaghiis, linteaminibus, Ludicibus, coperturis, etc.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list