luquetus
In plenis obitibus quos bursæ
celarii, minutorum brevium, cotidianæ, Luqueti, fabricæ ac novarum acquestarum solvunt,
Canonici et magni Capellani lucrantur quilibet 2. solidos. Fol. 8 : Duo
Capellani Luqueti habent in quolibet mense tres picotinos bladi. Fol. 40 :
Et hæc omnia onera solvet bursa Luqueti, cujus bursarius accipiet pro suis
laboribus tres solidos Turon. Fol. 13 : Feria 2. post Ascensionem Domini
fit semper ad majus altare obitus Domini Simonis Luqueti. Ex quo posteriori loco
conjicere est Luqueti bursamab hoc Simone Luqueto dictam fuisse, quod fortassis in ea primum concluderentur redditus ex hujus Luqueti legatis provenientes, quibus alii subinde potuerunt adjungi, retento semper
Luquetivocabulo.