lytae
Sed quia solitum est anni quarti Studiosos Græco et consueto
quodam vocabulo λύτας , appellari ; habeant quidem, si
maluerint, hoc cognomen. Sic autem dictos volunt quidam, quod exacto illo
studiorum curriculo jamjam solvendi essent, ac legendi libertate, nullo interprete
magistro, donarentur : Turnebus vero lib. 8. Advers. cap. 19. sic. dictos mavult, quasi
Solutores, qui civili sapientia tantum promoverunt, ut Legum ænigmata possint
subtiliter et accurate dissolvere, juxta illud Juvenalis Sat. 8 :
Qui juris nodos legumque ænigmata solvat.