macinata
Macina 1.Stat. Mutin. rubr. 29. pag. 5. r°. :
Ordinatum est quod de flumine Situlæ a castro Macreti... aqua accipi possit usque
ad quantitatem trium Macinatarum.Maisnada. Charta ann. 1252. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 811 :
Consuetudo civitatis
Ferrariæ et districtus approbata et obtenta servat et servatum est, quod nati ex
patribus de Macinata, sint de Macinata illorum, de quorum Macinata erant patres eorum.
Item quod Theophania mater Bonimercati prædicti fuit de Macinata dictæ canonicæ. Item
quod dicti Bonmercatus et Theophania habebant se sicut de Macinata dictæ canonicæ, et
quod Theophania et filii ejus Guntarinus et Bonmercatus sicut servi faciebant servicia
canonicis Ferrariæ. Alia ann. 1262. ibid. col. 805 : Dominus marchio
fecerat congregari omnes vassallos et Maxinatas civitatis Ferrariæ et districtus ; per
se suosque filios et heredes investivit Petrum dominæ Venexiæ filium...
suum hominem de Maxinata, recipientem pro se et Guidoto ejus fratre et homine de
Maxinata dicti domini marchionis, de suo justo et recto feudo... Et incontinenti dictus
Petrus homo de Maxinata, sicut servus domino, juravit fidelitatem dicto domino
marchioni. Stat. Ferrar. ann. 1264. ibid. col. 809 : Et nullum hominem de
Macinata domini marchionis recipiam in vassallum.