Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

mactatorium

MACTATORIUM
,
Mactatoria Curia
, Laniarium, locus ubi mactantur pecora, Gall. Tuërie, Parisiis Echaudoir. Charta Boleslai Ducis Silesiæ ann. 1311. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 456 : Rite et racionabiliter vendidimus sartorium seu Curiam Mactatoriam in Aureomonte, in civitate vel extra civitatem, ubicumque expedire videbitur, ædificandum, cum omni usufructu et utilitate qui inde proveniunt et provenire possunt, et cum omni jure et dominio, sicut dictum fartonem habuimus et tenuimus, Hermanno Scriptori. Literæ ejusdem Ducis ann. 1314. ibid. pag. 457 : Quod in nostra constitutus presencia, Albertus Bavarus atque Hermannus ejus notarius, Mactatorium quod vulgariter Kottilhoff dicitur in civitate nostra Aureomonte nuncupata... monasterio S. Marie in Grissow... liberaliter donaverunt.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list