magisca
Maiade, Maïoncque,
Majesque dicitur, haud satis scio. Est autem Maiade, conventio seu contractus, quo villicus sub certis conditionibus tenetur iis, a quibus
firmamsuam habet, vinum necessarium suppeditare, aut saltem ea quæ ad vinum conducendum necessaria sunt. Codex MS. Irminonis Abbatis Sangerm. fol. 61 :
Sunt in Nuviliaco mansi
vestiti vi ... solvunt ad hostem multones xii ... faciunt dua carra
ad vinericiam, et ad Magiscam dua carra et dimid. et dimid. bovem. Ibid. fol.
66 : Remegius colonus... habet de terra arabili bun. iiii. de prato
dimid. arp. et mittit unum bovem ad caropera inter vinericiam et Magisquam. Et
fol. 68 : Ulathaus colonus... habet de terra arabili bun. iii. et dimid.
facit sicut dimidium mansi, excepto caropara propter vinum, facit Magiscam.