malveisin
malus vicinus, seu
mauvais voisin, quod proximos hostes maxime incommodaret. Petrariæ speciem facit Matthæus Paris sub ann. 1216 :
Propter petrariam, quæ Malveisine
Gallice nuncupatur, qua cum machinis aliis Franci ante castrum locata, muros acriter
crebris ictibus verberabant. Ex quibus colligitur, fuisse machinam, qua muri
lapidibus ingentibus impugnabantur. At Guignevilla in Poemate vernaculo, le Pelerinage de l'humaine lignée, videtur innuere plures simul eodemque impetu sagittas emissas per hanc machinam, ita ut illa sit catapulta, quam Angelus Portenarius lib. 5. de Felicit. Patavina describit, et cujus figuram expressit. Sic vero Guignevilla :
Ne nuls tels dars ni puet meffaire,
Com bien que on i sache traire
Malveisine les sajetes,
Ne Espringale ses mouchettes.
Post hæc obsedit
Consulem ad Bamburg : quod cum armis inexpugnabile videret, paravit ante illud castellum
aliud, quod appellavit Malveisin, in quo partem relinquens exercitus, recessit.
Vide Cambdenum in Descript. Comitatus Northumberland.