Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

manacia

MANACIA
, Minæ, ex Gallico Menace. Glossæ MSS. Reg. Cod. 1198 : Minis, Manaciis. Quæ quidem vox occurrit, ni fallor, apud Hincmarum Laudunens. Episc. pag. 612 : Tunc Dom. Rex dixit, quia si ille ipsam silvam, ut dicebat, nutrierat, quam pater suus nutrire cœperat, et ex eo amicis suis, non destruendo, sed cum Manacia dedisset, aut si ad suam necessitatem ex ea cum mensura accepisset, pro hoc non debuisset illud beneficium amittere. Editus Codex habet Manacta.
Vix est ut cum D. Cangio sentiam vocem Manacia apud Hincmarum minas significare : probabilius videtur ad vocem Manaties respexisse, qua in Consuetud. Lotharing. tit. 6. art. 9. designantur possessiones ea lege ad censum annuum concessæ, ut in iis maneant (unde f. etymon) possessores, easque non distrahant, atque, ipsis sine liberis decedentibus, ad dominum revertantur. Quæ quidem non male, ut opinor, cum allatis cohærent.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list