manentes
Manentes sunt ,
inquit Ranfridus, qui sub Friderico II. floruit, qui in solo alieno
manent, in villis quibus nec liberis suis invito domino licet recedere. Isti Manentes
præstant aliquando certos reditus, et præstant certa servitia. Item et Manentes
appellamus, qui 30. annis in solo alicujus supersederint : et dominus soli pro
Manentibus habuerit, et manentia servitia vel reditus, vel operas vel collectas, pro
maritanda filia, et pro aliis ab illis 30. annis... petiit scientibus et patientibus ;
vel etiam si alibi habitant voluntate domini, manentia tamen servitia dominus
retinuit. Gregorius Turon. de Vitis Patrum cap. 1 : Relinquentes hoc
habitaculum, quod expetierant, ad villas Manentium sunt regressi. Helmodus lib.
1. cap. 10 : Septem mansis, totidemque Manentibus ex hæreditate patrum fuit
contentus. Donationes factæ Ecclesiæ Salisb. cap. 4 : Tradidit ad eandem
sedem... villam dictam Opinga, casam et curtem, cum territorio, et silvam, Manentes
20. Cap. 8 : Tradidit villam Loufi casam et curtem, cum territorio suo, et
Manentes 15. Eodem cap. : Tradidit... casam cum curtifero suo et
territorio et Manentes 9. cum colonis et aliis appendiciis suis. Ex quibus
liquet, colonos et manentes eosdem esse, qui et interdum servi Manentesdicuntur. Cap. 1 :
Comparavit ad eam villam, quæ dicitur Pindigia, cum servis ibi Manentibus
in coloniis suis. Cap. 2. Dedit Manentes servos duos ad Megilingen. Concilium Cloveshoense ann. 822. cap. 11 :
Ut pro plena reconciliatione susciperet
terram centum Manentium. Mox : Retenti sunt enim tres Manentes de
prædicta conditione, et libri 47. Manentium. Asserus Menevensis ann. 855 :
Omnem hæreditariam terram suam semper in decem Manentibus unum pauperem aut
indigenam, aut peregrinum, cibo, potu, et vestimento successoribus suis usque ad ultimum
diem judicii post se pascere præcepit.
In loco Mozatico Manentes duos, in
Arsitulo Manentes duos, etc.Terra decem Manentium, in Charta Ecfredi Regis. Adde Egbertum de Ecclesiastica institutione pag. 92. Vitam S. Machuti cap. 14. Adamum Bremensem cap. 54. Albertum Stadens. ann. 961. Chronic. Laurisham. pag. 64. Fr. Mariam in Mathild. lib. 3. pag. 100. Auctar. ad Matth. Paris pag. 155. 156. Ughellum tom. 1. pag. 854. Monast. Anglic. tom. 1. pag. 109. etc. Gallis,
Manans et habitans, qui et
Couchans, et levansdicuntur. Vide Raguellum
subdominio alicujus manent :
Soubsmanans, in veteri Consuetud. Ambian. art. 82. 90. et veteri Bononiensi art. 1. 2. 4. Tabular. S. Bertini :
Decimam omnium terrarum suarum dominii mei et animalium ipsius, et
Submanentium suorum, et hospitum resignavit in manu mea, etc.
Submanentes vero S. Silvini in villa Alci ad
domos suas construendas materiam lignorum sufficientem accipiant. Occurrit
ibid. semel.Ut homines ipsius Ecclesiæ vestræ, qui
Submansores nuncupantur, ab omni publica exactione ac jugo etiam dominationis suæ sint
liberi et immunes.Hac inter cæteras libertates gratia potitur, ne
Submansores ejusdem Ecclesiæ ab omni publica exactione liberi, etc.