Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

manipula

MANIPULA
, Scipio, baculus, qui manibus gestatur. Historia Translationis S. Sebastiani Mart. cap. 12. n. 60 : Homo quispiam... damnatis quinquennio luminibus, illico ut ante Sancta Sanctorum Manipula regente pervenit, amissum... lumen resumit.
Modo tamen id accipi non debeat de muliere quæ manu ducit, ut in Append. ad Agnelli lib. Pontif. apud Murator. tom. 2. pag. 195 : Tunc postulata est Augusta ut Manipulam suam quæ dolore pessimo oculorum urgebatur, suo adjutorio eam adjuvaret. Vide Manipulare.
MANIPULA
, est quoddam ornamentum quod Imperator Constantinus Cardinalibus concessit. (Mira hominis eruditio.) Alii dicunt Manipulam esse mitram Episcopalem. Vocabul. utriusque juris.
MANIPULA
, Mappula, mantile. Bernardi Mon. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 11 : Ad hoc habent cultellos, quibus eos (panes) radant, et præparant, et ad hoc Manipulas quas prius ad collum suspendunt ; ut dum raserint et paraverint ipsos panes, possint contra pectus honeste reclinare.
MANIPULA
, Trulla cæmentaria. Acta S. Francisci de Paula tom. 1. Aprilis pag. 188 : Dedit sibi quamdam Manipulam, cum qua fabricatores solent fabricare.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list