marritio
Marriçon. Charta Caroli M. apud Chopinum in Cons. Andium :
Absque ulla Marritione vel dilatione reddere faciant. Capitul. Caroli C.
tit. 16. cap. 13 : Et ipse tranquillo et pacifico animo donat illi commeatum,
tantum ut ipsi et in suo regno, vel suis fidelibus, aliquod damnum aut aliquam
Marritionem non faciat. Vetus Charta in Actis Episcop. Cenoman. pag. 197 :
Quiete et regulariter absque ulla vexatione aut Marritione securiter sancte
vivere permitlant. Adde pag. 266. Charta Ludovici Pii Imp. in Vita Aldrici
Episcopi Cenoman. pag. 31 : De his autem præcipimus, et censum legitimum, et nonas et decimas annis singulis partibus præscriptæ matris Ecclesiæ
absque ulla Marritione vel dilatione reddere. Tabular. Ecclesiæ Viennensis fol.
52 : Post decessum namque nostrum agricultores B. Mauricii absque Marritione, vel
præjudice in suorum ad matrem Ecclesiam revocentur potestate et dominatione,
etc. Tabular. Brivatense ch. 323 : Et post nostrum discessum, nulla
expectata judicis traditione, vel nemine contradicente, absque ulla Marritione mansus
jam dictus... ad ipsam casam Dei in integrum revocetur. Charta 56. inter
Alemannicas Goldasti : Post obitum vero meum absque ulla Marritione ad dictum
Monasterium firmiter pertineant. Adde Chartas 61. 62. et Vadianum de Monast.
Germ. lib. 2. pag. 72. MS. :
Dedans Vianne sus el mestre donjon,
Dame Guiborg faisoit grant Marison.
MS. :
Salemon qui de Dol iert sire
Out grant Marrement et grant ire.
Ne mena duel ne Marrement.
marrireidem valere quod irrumpere, perfringere legem, metaphora sumpta ab itinerantibus, qui a recta via declinantes
marrireiter dicuntur etiamnum suis Lemovicensibus. Quod si ita est,
marrireidem erit quod
viam obstare, contradicere, fossa scilicet in transversum ducta ligone, quem
marramvocabant : unde
marrare, ligonisare, id est, fossam ligone facere, uti supra observatum. Sed et Italis
Smarrire.
Marrementet
Marison, Itali
Marrimento. Lit. remiss. ann. 1385. in Reg. 128. Chartoph. reg. ch. 36 :
Laquelle servante trouva que il lui
défailloit une dariole,... et pour ce que elle en faisoit noise et grant Marison, lidiz
Maissins son frere qui laiens estoit, oyant ces paroles et grans Marremens, etc.
Unde Marris, Matricis morbus, qui animi angorem creat, appellatur in Lit. remiss. ann. 1425. ex Reg. 173. ch. 244 :
Le mal la Marris, duquel cheent femmes comme
lengoureuses... La femme de Perrenet dist qu'elle avoit mal en sa forcelle, en ses rains
et en ses aisnes, qui est la forme et maniere que ont femmes malades de tele
maladie... Nisi Marris, a Latino Matrix potius accersendum putes.