masca
sic quoque mascarum facies cristata facessit / cum larbam et mascam miles non horreat audax
~a,grima ; ~us,grima
officium magistri jocorum, revelorum, et ~orum ‥ vulgariter nuncupatorum revells & masks(
officium magistri jocorum, revellorum, et ~arum ‥ communiter vocatorum revelles & masques(
Masca, stria. Lex Longob. lib. 1. tit.
11. § 9. Nullus præsumat aldiam alienam, aut ancillam, quasi
strigam, quæ dicitur Masca, occidere. Lib. 2. tit. 11. § 3. et Edictum Rotharis
tit. 77. Si quis eam strigam, quod est Masca, clamaverit, etc. Gervasius
Tilleberiensis MS. de Otiis Imper. decisione 3. cap. 88 : Lamias, quas vulgo
Mascas, aut in Gallica lingua strias, Physici dicunt nocturnas esse imagines, quæ ex
grossitie humorem animas dormientium perturbant, et pondus faciunt. Arverni
etiamnum Masques, scorta vocant. In Glossario Saxonico Cottoniano Egesgrimma, exponitur
masca: vox composita ex Egesa, horror, terror, et grimma, fæda oris species, siquidem vox
Grimaceapud nostros hac notione inde orta sit, quod prorsus reor.
Talamasca, pag. 513.
Egesgrima, pag. 146.
Masco, Provincialibus etiamnum sagam, veneficam sonat. Hinc Gallicum
Masque, larva natum arbitror, quod primum deformes essent ejusmodi larvæ atque turpes, quales vulgo finguntur
Masque.
Simulacrum, quod terret, quod vulgo dicitur
Mascarel, quod apponitur faciei ad terrendos parvos. Joannes de Janua habet
Mascara. S. Althelmus, de 8. Vitiis :
Sic quod Mascharum facies cristata facessit,
Cum larvam et Mascham miles non horreat audax,
Qui proprio fretus præsumit fidere gestu.
Catholicon Armoricum : Gueen, Gall. Faux visage, Lat. larva, quod vulgo
dicitur Mascara. Vide Talamasca.Faux-visage. Monstrel. vol. 3. ad ann. 1449. fol. 10. r°. :
Se nommoient et faisoient appeller
ces malfaicteurs (Anglois) les Faulx-visages, pour ce qu'en ce faisant ces
choses, ilz se vestoient et deguisoient d'habits dissolus et espouventables, afin qu'on
ne les cogneust. Inter vestes, quæ domesticis et officialibus præbebantur a
principibus, recensentur in Comput. Rob. de Seris ann. 1332. incœpto, ex Reg. 5. Chartoph.
reg. fol. 3. v° : Item baillié et délivré... xij. cotes de samit longues pour dames
et pour chevaliers,... et pour xij. Faux-visages avec les cheveleures de soye deffilée
pour chascune cote avec les Faux-visages. Vide infra Visagium falsum.