matarus
Nonnulli inter carros rotasque Mataras ac tragulas
subjiciebant, nostrosque vulnerabant. Auctor Ut si quis Macedonas appellavit hoc modo : Non tam cito Sarissæ Græcia potitæ
sunt : aut idem Gallos significans dicat : Nec tam facile ex Italia Materis Transalpina
depulsa est. Μάταρις , apud Strabonem lib. 4.
Contra quem exerto brachio gladium vibrans, aut
Matarum tenens, stas paratus ad cædendum, etc. Huc etiam pertinent ista ex
Fragmento Petronii de Cœna Trimalcionis : Gladium tamen strinxi, et mataritata
umbras cecidi. Ubi forte legendum matari, aut
matara. Galli inde vocem
Matrasretinuere, pro telo, quæ occurrit in Consuetud. Bayonensi tit. 26. art. 4.
Matelas, eodem sensu, f. pro
Matras, in Lit. remiss. ann. 1390. ex Reg. 140. Chartoph. reg. ch. 557 :
Rommet du Bosc avoit une arbalestre et quatre Matelas Matrasse, in
aliis ann. 1478. ex Reg. 206. ch. 370 : Le suppliant benda une arbaleste,... et
tira une Matrasse.