matricula
mātrīcŭla, ae, f. dim. [matrix],
- a public register, list, roll (post-class.), Veg. Mil. 1, 26; 2, 2; 5; Cod. Just. 12, 20, 3.
mātrīcula, ae, f. (Demin. v. matrix), das öffentliche Verzeichnis, die Matrikel, Veget. mil. 1, 26 u.a. Cod. Iust. 12, 20, 3.
matrix ‥ i. locus vel pellicula in qua infans involvitur in ventre, unde hec ~a, -e, diminut’ quod etiam pro chartula dicitur
in ij multonulis et xiiij ~is emptis post tonsionem
sufficit vel in ~a curialium esse conscriptum
hec michi ‥ insinuavit idem Gilebertus Roffensis episcopus, huic ~e, ut verbo suo utar, ad preces ipsius inserenda
secundum ordinem quo scripti sunt in ~a ecclesie
in cujus [sc. magistri ] ‥ ~a nomen ejus inseratur
decencius est in ~a coquinarii quam in presenti de ipsis facere mencionem
multa invenit [sc. escaetor ] ‥ que in ~a sua conscribi fecit
presens hec ~a bibliotece prioratus Dovorre(
erant preterea in quibusdam fundis episcopii ~e, in quibus non pauci hujus morbi [lepre ] incommodo detenti ‥ sustentabantur
cujus virtus maris matriculam / sitularem habet ut stillulam
mātrīcŭla, æ, f. (matrix), matricule, rôle, registre : Veg. Mil. 1, 26 ; Cod. Just. 12, 20, 3.
- 1. lijst, catalogus;
- 2. armenhuis.
Ματρίκιον καὶ ἀρχέτυπον τῆς Νουμιδίας, ubi Cod. Lat.
cap. 53. Matricula et archivum Numidiæ. Vide Matrix 1. et Brevis.
Item aliquis non recipiat ordines, nisi fuerit nomen
ejus scriptum in Matricula Archidiaconorum.Matricula, in qua Clericorum hebdomadariorum in Ecclesiasticis Officiis munus indicatur. Charta Odonis Episcopi Parisiensis ann. 1199 :
Campanæ ordinate pulsabuntur, Cantor facit
Matriculam in omnibus ordinate. Vide Tabulæ officiales, in
Tabulæ.
Ab illo autem qui breve faciet singulis Sabbatis scribetur dies in
Matricula, qua prædictum officium debeat celebrari.Matricula egenorum, apud Lambertum in Vita S. Heriberti Archiepiscopi Coloniensis n. 25. Hinc pauperes ipsi
matriculæinterdum appellati, ut in Concilio Autisiod. ann. 578. can. 3. Vita S. Eparchii Abb.-Inculismensis cap. 9 :
Jussit, ut collectis infirmis et Matriculis ad portam civitatis rei expectaret
eventum. Ita usurpat Gregorius M. lib. 2. Indict. 11. Epist. 44. 45. Fortunatus
in Vita S. Radegundis cap. 17 : Præter quotidianam mensam, qua refovebat Matriculam
duobus semper diebus, etc. id est, pauperes Matriculæ.
Peregrinorum quoque sive Matricularum receptiones et
refocillationes devotissime supplevit. Testam. ejusdem Bertichrammi ibid. pag.
127 : Tam in vestimentis, quam et in lectariis, aut in calciamentis, et istis
fratribus nostris et Matricolabus S. Petri qui sub regimine suo esse noscuntur,
etc.Martyriis, Diaconiis,
Xenodochiis, omnibusque Matriculis sub tua dispositione positis. Gregorius
Turon. lib. 2. de Mirac. cap. 37 : Cum ea ad Basilicam properat, celebratisque
vigiliis, mane pauperibus, qui ad Matriculam illam erant, cibum potumque
protulit. Gesta Regum Francorum cap. 11 : Ante Ecclesiæ Matriculam in medio
pauperum consedit. Charta S. Leodegarii Episc. Augustodun. ex Tabular. ejusdem
Ecclesiæ : Quas villas... in statum Matriculæ nostræ, quam ad ostium Ecclesiæ S.
Nazarii fabricavimus, cum omnibus appenditiis delegamus, secernimus, transfundimus, ea
ratione, ut tam a Præposito ejusdem Matriculæ Bercario, quam a successoribus ejus, quos
nostri successores Pontifices ordinaverint, 40. fratres cotidiana diaria et stipendia
omni tempore accipiant, ut liberius pro salute Regni ac Principum ac totius orbis,
dominum deprecari possint. Testamentum Bertichrammi Episcopi Cenom. :
Propterea in his locis Ecclesiæ stipendia et Madricola, quam ego mihi erexi,
supplex quæso Domino meo Pontifici, qui mihi successor fuerit, ut omni tempore Madricola
ipsa, sicut usque nunc in eis temporibus stipendia promeruit, et semper in antea
ministrante sancta Ecclesia alatur. Infra Mosomensem itaque Matriculam sæpe per se revisens, sæpe per
internuntios commonefaciens, piis eleemosynarum suarum largitionibus instanter educans,
Ecclesiarum altariis, prout in manu sua veniebant, victualia fratrum ordinabat.Cuncta, quæ juri
subjacebant Ecclesiæ Aurelianensis, excepta Matricula,... in propriam molitur redigere
potestatem.matriculampertinentibus. Chronicon Fontanellense cap. 14 :
Hic Matriculam beati Martini Turonensis in beneficii
jure..... tenuit. Testamentum S. Remigii apud Flodoardum : Pauperibus 12.
in Matricula positis, ante fores Ecclesiæ exspectantibus stipem, duo solidi, unde se
reficiant, inferentur, quibus Corcelum villam dudum deservire præcepi. Idem
Flodoardus lib. 2. cap. 4 : Quædam matriculæ quoque sancti Martialis deputavit,
etc. Cap. 5 : Ad Matriculam præterea sanctæ Remensis Ecclesiæ nonnulla
contulit donaria. Vide Doubletum in Hist. S. Dionysii pag. 670. 677. 690. 809.
et Privilegium pro Monasterio Atrebatensi circa ann. 866.Matricula.
Cum in Dei nomen nos vero fratris, qui ad Matricolam Sancti illius residere
videmur. Vetus Chron. Turon. laudatum ab eod. Mabill. tom. 4. Annal. Benedict.
pag. 195. meminit cujusdam oratorii quod erat juxta Matriculam B. Martini, scilicet
ecclesiam B. Mariæ de Scriniolo, ubi moniales erant.Ne turberis, inquit, animo,.... te ejusdem Matriculæ decet esse
pastorem. Baronius matricem Ecclesiamhic interpretatur.
Omnes simul Deum laudentes ad
Æcclesiam Matriculam pervenerunt, apud eumdem Oudalricum Pertz. Scriptor. tom.
4. pag. 392. Occurrit etiam pag. 389. lin. 27. qui locus infra exscriptus est ad lineam
Ex quibus haud obscure, etc. ubi
Apud Scriptores,
etc.
Ad
Matricularios domni Dionysii Martyris... qui ad ipsa Basilica, vel infra ejus atrio ad
matriculas residere videntur. Quippe pauperes ad Ecclesiæ fores stabant, stipem
expectantes, vel postulantes. S. Hieronym. Epist. 22. cap. 13 : Vidi nuper
nobilissimam Romanorum mulierem in Basilica B. Petri, semiviris antecedentibus, quo
religiosior putaretur, singulos nummos dispertire pauperibus, etc. Alia
Zuentebulchi Regis, apud eumd. Doublet. pag. 809 : Ad usus pauperum et
Matriculariorum, etc. Gregorius Turon. lib. 7. cap. 29 : Nonnulli etiam
Matriculariorum et reliquorum pauperum, etc. Acta Episcopor. Cenoman. pag. 111.
ubi de Xenodochio : Et hoc constituit, ut omnes adventantes inibi omnia necessaria
sumerent, ibique monachos regulariter degere constituit, et Matricularios numero et
tenore, quo in ejus continetur testamento, et ipsum synodochium suæ sedis Ecclesiæ
subjugatum, atque suis successosoribus possidendum futuris temporibus more Canonico
atque Ecclesiastico dereliquit. Vita S. Arnulfi Episc. Metensis cap. 14 :
Matricularii seu cæteri pauperes. Hincmarus Remensis apud Flodoardum lib.
3. cap. 26 : Dictum est mihi, quod Matricularios a ministro meo constitutos de illa
matricula ejecisti, et ibi Bovarium misisti, et pro illa matricula in pretio unum asinum
accepisti. Idem Hincmarus in Capitulis de Rebus Magistri, etc. Ut Matricularios habeat juxta qualitatem loci, non bubulcos aut
porcarios, sed debiles et pauperes de eodem dominio. Adde eumdem in Capitulis
Synodi Remens. ann. 874. cap. 2. Aldhelmus de Laudibus virginitatis : Sed omne
patrimonium et ornamentorum gloriam, tam discriminalia capitum, et periscelides crurum,
quam olfactoriola nardi, et crepundia collo gemmiferis lunulis pendentia ad stipem
mancis et Matriculariis prodiga liberalitate contulerunt. Flodoardus lib. 1.
Hist. Rem. cap. 20 : Quo perveniens, cibariis, quæ detulit, Matricularios
pavit. Conventus Pistensis ann. 864. tom. 2. Spicilegii Acheriani pag. 590 :
Ad stipendium Matriculariorum, quos Nonnones vocant. Adde Gesta Dagoberti
Regis cap. 35. Aimoin. lib. 4. Hist. Franc. cap. 33. Hist. Trenorchiensem Chiffletii pag.
220. etc.matriculariisdeligebantur, quo aliorum vivendi rationi invigilarent, apud Chrodegangum in Regula Canonicor. Metensium cap. ult. ubi multa de
Matriculariis, et quomodo ad pietatem ab Episcopo instituerentur.
Nam
et Matriculam et Senodochium, cæteraque loca ad hoc ibidem instituit, ut pauperes
utriusque sexus, sive etiam qui Sanctorum ope sanitati donari digni fuissent, in
reliquum ipsius eleemosynis sustentati, qui vellent, in servitio ecclesiæ, ac si pro
gratiarum actione, permanerent. Apud Adalardum in Statutis Corbeiensibus lib. 1.
cap. 6. in divisione annonæ, prima pars est famulorum vel matriculariorumMonasterii
qui semper, inquit,
æqualiter habendi sunt.
Nos quoque in Dei nomine Matricularii Sancti illius, dum matutinis horis ad
ostia ipsius Ecclesiæ observanda convenissemus, etc.
Cumque ipse sacer, quo beatissimi Richarii corpus pausat, locus cælesti lumine
esset repletus,... ivit citius et suscitavit unum de Matriculariis,
etc.Nos
Matriculares pro te orare non cessamus, ut, etc. Vita S. Trudonis cap. 26 :
Fuit quidam vir, habitans prope Ecclesiam S. Trudonis, propter excubium
sacratissimæ aulæ, quem nos Matricularium vulgo vocamus, etc. Hinc Alcuinus in
Epist. Matricularium S. Martinise inscribit, i. custodem. Atque inde
Matriculariorum
Matricularum, quæ ad ostia Ecclesiæ erant, custodes essent, pauperumque alimoniis invigilarent : quod quidem munus, seu onus ipsis Parochianis postea attributum. Chronicon Senoniense cap. 5 :
Quicunque vero Abbas sit Senoniensis..... Ecclesiarum S. Mauricii, S. Joannis de Palma....
Matricularios deponet, et pro voluntate sua sine aliqua contradictione instituet et
destituet. Vetantur tamen Presbyteri pro loco matriculæ quodcunque
xenium, vel servitium in messe, vel in quocunque suo servitio requirere vel accipere, et
Matriculariis debitam partem decimæ, quam fideles pro peccatis suis redimendis Domino
offerunt, vendere, in Capit. Hincmari Remensis, datis in Synodo Remensi ann.
874. cap. 2.Matriculariorumin Ecclesiis parochialibus notio in Conc. Trevir. ann. 1310. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 243. ubi caput 19. sic inscribitur :
Pro Matriculario
habendo in parrochiali Ecclesia... Quilibet presbyter pastor, seu vicarius, in quacumque
parochiali Ecclesia divina celebrans, nisi propter paupertatem nimiam et notoriam
excusetur, clericum vel personam saltem litteratam secum habeat, qui sibi competenter
legendo et cantando respondeat in divinis. Ibi Matriculariusidem qui Magister pagi. Huc etiam spectant Statuta Eccl. Leodiens. ann. 1287. ibid. col. 851 :
Item, statuimus, quod nequaquam laicus vel clericus uxoratus instituatur
Matricularius, ubi matricula valet lx. solidos Leodienses vel amplius, sed
clericus honestus, non uxoratus, si haberi possit.Matriculariiofficium. Arest. ann. 1391. in vol. 8. arestor. parlam. Paris. :
Quem censum matricularii ecclesiæ Parisiensis ad causam sui officii
Matriculariatus se habere..... prætendebant.Sacrista providere tenetur et exhibere Clericum unum Matricularium, et alios, qui
campanas pulsare, et ea, quæ ad officium suum pertinent, valeant exercere : Episcopus
propter illos instituit tres Matricularios, unum videlicet Clericum, quem attitulavit
altari sanctæ Crucis in eadem Ecclesia, ut ibi serviret in officio Sacerdotis,
medietatem beneficii ejusdem altaris illi matriculariæ perpetuo jure annectens, cum
centum solidis in denariis Pentecostalibus de Varziaco percipiendis annuatim, et duos
Laicos, quibus singulis decem libras in redditibus assignavit.Matriculariasinterdum jure beneficii concessas fuisse ; quod ut manifestius fiat, notioraque
Matriculariorummunia habeantur, quædam ex diversis ecclesiis subjiciemus. Testament. Anseberti Eduensis Episc. ann. 696. tom. 4. Gall. Christ. inter Instr. col. 44 :
Quatuor Matricularios, qui ad ipsum
oratorium domni Leodegarii deserviunt, ibidem instituimus, ut totum victum atque
vestitum de supra scriptis rebus habeant. Charta ann. 1208. tom. 2. Hist. Eccl.
Meldens. pag. 101 : Statuimus ut nulli beneficium ecclesiasticum habenti
Matricularia deinceps conferatur....... et juret quod aliud beneficium ecclesiasticum
inresignata Matricularia non recipiet. Alia ann. 1292. ibid. pag. 189 :
Statuimus quod quotiescumque alteram de tribus Matriculariis quas usque nunc in
Meldensi Ecclesia tres obtinuerunt clerici.... vacare quomodolibet contigerit, quod ex
illa Matriculariæ fiant duæ. Matriculariorum vero officia sic infra
describuntur : Habebunt.... curam pulsationis campanarum temporibus et horis
debitis, custodient
eccclesiam Meldensem, et res ipsius ecclesiæ nocte dieque ; ac in eadem
ecclesia assidue pernoctando jacebunt ; ad processiones in ecclesia et extra præibunt,
et alia facient ad præceptum, dispositionem et ordinationem Thesaurarii
Meldensis. Codex MS. Consuetud. S. Augustini Lemovic. fol. 2 : Eant omnes
ad processionem in capella, sicut est consuetum, ita quod Matricularius indutus debet
præire processionem cum magna Cruce et uno vexillo, et Diaconus indutus dalmatica
portare librum Evangeliorum. Statuta Eccl. Aniciensis MSS. ann. 1410 :
Matricularius omni die Matutinis, Missæ, et Vesperis ad pulsandum campanas chori,
stellam illuminandum, vestimenta et alia necessaria, prout suo incumbit officio,
ministrandum incessanter per se vel per alium substitutum teneatur interesse.
Vita S. Udalrici Episc. August. sæc. 5. Bened. pag. 426 : Cursus scilicet
quotidianus cum Matriculariis in choro ejusdem matriculæ ab eo caute
observabatur.Marregliers. Charta ann. 1403. ex Bibl. reg. :
Chanoines et Marregliers de
la saincte Chapelle de nostre palais royal, etc. Margliers, in Instr. ann. 1406.
ex ead. Bibl. Contres-marregliers lais, in Ordinat. ann. 1358. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 228. art. 15. ubi legendum,
Coutres, Marregliers. Varia
Matriculariorumofficia in ecclesia Lugdunensi referunt Statuta MSS. ejusd. eccl. :
Statutum etiam fuit, quod sacrista poneret Matricularium, qui custodiat
ecclesiam die ac nocte....... Matricularius etiam custodit clavem unius archæ, in qua
reponuntur... vestimenta sacerdotalia ad opus Missæ majoris altaris....... Habet etiam
in custodia omnem thesaurum, quando ponitur super altare in solemnitatibus.... Item
tenetur custodire Matricularius omnia quæ infra ecclesiam sunt,... clavem librorum, qui
sunt necessarii ad opus servitii ecclesiæ. Officium Matricularii est illuminare et
extinguere omnia luminaria... Tenetur etiam Matricularius facere officium, quod pertinet
ad ipsum, in propria persona, nec debet nec potest vicarium ponere, nisi sit diaconus
vel presbyter, in officio suo, sine causa apparente, scilicet ægritudinis vel
minutionis, et semper debet esse paratus respondere cuique venienti et quærenti se pro
aliqua necessitate. Omnibus horis tenetur in ecclesia inveniri sine maxima
necessitate... Item debet habere diligentiam circa pulsationem campanarum, ut bene et
sine defectu pulsentur, et ipse debet pulsare, si necesse fuerit ; et nisi fecerit,
gravissime debet puniri.Si vero major Matricularius Laicus circa
servitium Ecclesiæ assiduitatem non fecerit, pro se servitorem idoneum providebit, qui
cum tribus residuis Matriculariis tam circa pulsationem campanarum, quam alia, quæ ipsis
incumbunt agenda, Matricularii supplebit officium. Is autem ratione
Matriculariæhomagium præstabat Episcopo. Tabular. Ecclesiæ Parisiens. ex Bibl. Puteana sub ann. 1278 :
Joannes dictus de Crolent Matricularius in
Ecclesia Parisiensi fecit homagium ligium Episcopo Parisiensi pro Matricularia Ecclesiæ
prædictæ. In Charta ann. 1255. ult. Aug. in Regesto Memorialium Cameræ Comput.
Paris. signato C. fol. 161 : In sancta Capella Regis sunt tres Canonici
Matricularii ratione præbendarum suarum, qui suos Clericos deputant loco sui ad
custodiam Ecclesiæ nocte et die, et ad custodiam rerum et ornamentorum Capellæ.
De matriculariis Clericis et Laicis in Ecclesia Aurelian. vide Hubertum in Hist. Ecclesiæ
S. Aniani pag. 65.Matriculariisin ecclesia Parisiensi vide Cartular. N. D. Par. p. p. Guerard, t. I, præf. p.
Sacrista socium et coadjutorem habere debet Matricularium Ecclesiæ,
ad cujus officium specialiter pertinet horas canonicas, nocte et die ad divinum Officium
celebrandum custodire, signa pulsare, horologium temperare, ad matutinas, et in æstate
post meridianam ad excitandos Fratres in dormitorio, nolam pulsare, ostia Ecclesiæ
statuto tempore claudere et aperire, et his, qui vel ad januas Ecclesiæ vel chori
pulsant, ad eorum causam cognoscendam occurrere... Matricularius adjuvare debet
Sacristam in Ecclesia scopanda, in lampadibus lavandis et præparandis, etc. In Ecclesia
tres semper ad minus dormire debent, videlicet Sacrista, Matricularius, et tertius, cui
Abbas injunxerit, etc. Vide Sugerium de Administr. sua cap. 5. Chartam ejusdem
apud Doubletum pag. 874. Comes Atrebatensis provinciæ, nomine Teutboldus, ambiebat Fratribus auferre
quamdam culturam cum horto....... et ecce conglobati palatii Proceres auferunt
Matriculariis, quod collatum est a fidelibus.Matricularius. Bulla Innocentii VIII. PP. ann. 1484. in Contin. magni Bull. Rom. pag. 290 :
Non liceat nisi rectori parvæ fabricæ, procuratoribus
capituli, et cleris chori ac Matriculatis dictæ ecclesiæ, qui pro negotiis peragendis
possint intrare et exire, etc.Mulieres, quæ apud Græcos Presbyteræ appellantur, apud nos autem viduæ, seniores,
et Matriculariæ nominantur, in Ecclesia constitui non debere. Flodoardus lib. 1.
Histor. Remensis cap. 9 : Deputat et solidos 20. ad ejusdem Ecclesiæ
reparationem,.... Sanctimonialibus et viduis in Matricula positis solidos tres.