maynerius
Maignerius, Mainerius, et
Meynerius, Familiaris, domesticus, serviens, apparitor ; rustici Dumbenses etiamnum famulos suos
Meignatsvocant. Jam vero quodnam fuerit
Mayneriiofficium, quæ ejusdem privilegia et immunitates, discere licet ex iis quæ subjicimus, unde et varias ejusdem vocis efformationes notionesque accipies. Charta ann. 1274. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 126 :
Item de
famulis seu Mayneriis Archiepiscopi Viennensis, Abbatis Romanensis,
et Ecclesiæ de Romanis sic dicimus et ordinamus, quod illi qui dictas
Maynerias ad præsens obtinent, illa gaudeant immunitate et libertate qua hactenus usi
sunt : quia vero aliquando contigit, quod aliquæ Mayneriæ ad dictum D. Archiep. vel
Ecclesiam de Romanis aliquo casu vel certa causa devenerunt, et modico pretio accepto,
divitibus hominibus de Romanis concessæ fuerunt, ut immunitatem tailliarum et onerum
villæ ex hoc consequerentur, etc. Et infra : Item... quod Archiepiscopus
nec ejus familia spolient sine causæ cognitione aliquem Canonicum, clericum, vel aliquem
de eorum familia, vel Mayneria. Charta ann. 1338. ibid. tom. 2. pag. 367 :
Atque jura dictorum Decani et Capituli, et singularum personarum ipsius Ecclesiæ
et eorum familiarium et Mayneriorum... custodient. Alia ann. 1336. ibid. pag.
120. ubi de officio Maynerii:
Qui Andrevonus in civitate et territorio
Gratianopolis citare et saysire ad instantiam partis et partium debite valeat, mandata
exequi, et litteras juxta formam et tenorem dictæ Curiæ Graisivodani. Statutum
Humberti II. Dalphini ann. 1349. ibid. pag. 587 : Item, voluit, declaravit et
ordinavit ipse D. Dalphinus numerum Maigneriorum seu servientium Curiæ... Item, quod
Maignerii vel alii officiales Dalphinales in domibus Baronum seu aliorum Nobilium
Dalphinatus, seu aliarum terrarum suarum pignorare non possint nec debeant infra domos
ipsas, quandiu pignora sufficientia ipsorum pignorandorum extra domos eorum poterunt
reperiri ad evitandum scandala quæ inde possent forsitan evenire. Charta ann.
1361. ibid. tom. 1. pag. 150 : Constituimus Meynerium et bannerium nomine D.
Dalphini, pariter et ordinamus, concedentes eidem Guigoni licentiam et autoritatem infra
dictam Castellaniam et ejus ressortum citandi, ajornandi, mulctandi, arrestandi,
banneyandi, bonna levandi, et alias ipsum officium Meyneriæ et banneriæ, prout consuetum
extitit... exercendi. Charta ann. 1339. ibid. pag. 128 : Et emolumentum
proveniens ex delictis Maineriorum delinquentium in suo officio.Mainnieroccurrit in Lit. remiss. ann. 1358. ex Reg. 86. Chartoph. reg. ch. 129 :
Après ce vint un sergent, appellé Radis, que l'en appelle audit Dauphiné Mainnier
de court, etc. Mesnier, eodem intellectu, ut videtur, in Stat. ann. 1370. tom.
5. Ordinat. reg. Franc. pag. 358. art. 14.