mensuale
Mensata, nisi fallor, Annona aut cibus ad unum mensem. Præceptum Caroli C. ann. 849. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col.
Decernimus... ut præfata villa Antoniacus cum omni integritate
suisque appendiciis deinceps per omnia deserviat fratribus S. Martini peculiaris patroni
nostri, ad illorum annuatim vestimenta, excepto Mensuali atque agrario in victu eorumdem
attributo.Item quod quælibet talea Mensualis,... non duret nec vigeat, nisi usque ad
Kalendas Junii proxime venientis.Innotuit Serenitati regni nostri, qualiter antecessor suus Autlandus Abba
quasdam villas instituerit, quæ fratribus Mensuatim per totum annum servire
debent.