meretricalis
epicroculum, pallium ~ale, quasi supertinctum
meretricius, ~ialis
matrona in veste ~ali repudiata non potest injuriarum agere
si ‥ volueris rubefacere faciem radas brasilii lignum in testa ovi ‥. radix ‥ ~alis satis est competens
jam meretricalis potius quam vir monachalis / promeruit dici
est meretricalis certantibus ultio talis
verba ‥ quibus ‥ litteralem aut potius ~alem destruas intellectum ‘osculatur me osculo oris sui ‥’
Lex
sæcularium Principum huic responso satis efficax afferat argumentum, qua manifeste
cautum habetur, matronam, cujus pudicitia attentata fuerit, non posse injuriarium agere,
si in veste Meretricali fuerit deprehensa. Hæc ex Macri Hierolex. ubi addit ille
in Melita ex tegumento contradistingui meretrices ab aliis honestis feminis.entour l'un de leurs bras une enseigne ou différence d'un
jaretier ou lisiere de drap, d'autre couleur que leur robe. Severiora sunt in eas
statuta Mantuæ Mss. lib. 1. rubr. 120 : Ordinamus quod meretrices publicæ et quæ
publice, sine personarum delectu et palam, se omnibus tradunt et sui corporis questum
faciunt, in prostibulo et loco publico, illis per commune Mantuæ assignato, commorari
teneantur ac debeant, et non in alio loco vel contrata civitatis Mantuæ ; et dum
accedunt et vadunt per civitatem, teneantur portare super alios pannos unam clamydem
brevem panni lini seu pignolati albi, cum uno sonalio a parte anteriori, pœna cuilibet
contrafacienti,
vice qualibet, qua contrafecerit, centum soldorum parvorum de facto
auferendorum et communi Mantuæ applicandorum. Et quod dictæ meretrices et impudicæ
mulieres non audeant vel præsumant accedere per civitatem diebus dominicis vel festivis
ad aliquod festum solemne, nec ad aliquam ecclesiam seu aliquem locum, in quo
congregatio pudicarum matronarum, dominarum et mulierum honestarum et pudicarum
adesset. Sed et ipsis, panem vel fructus venales tangere, nisi emerent, prohibent
Statuta Avenion. ann. 1243. cap. 137. ex Cod. reg. 4659 : Statuimus quod Judæi vel
Meretrices non audeant tangere manu panem vel fructus, qui exponuntur venales ; quod si
fecerint, tunc emere illud, quod tetigerint, teneantur. Vide infra Mulier levis.
A Olive Sainte, dame des
filles de joye suivant la cour du roy, 90. livres par lettres données à Watteville le
12. May 1535. pour lui aider et auxdites filles à vivre et supporter les dépenses qu'il
leur convient faire à suivre ordinairement la cour. Alius ann. 1539 : A
Cecile Viefville, dame des filles de joye suivant la cour 90. livres par lettres du 6.
Janv. 1538. tant pour elle, que pour les autres femmes et filles de sa vacation, â
départir entr'elles pour leur droit du 1. jour de May dernier passé, qui étoit dû à
cause du bouquet qu'elles présenterent au roy ledit jour, que pour leurs estraines du 1.
Janvier ; ainsi qu'il est accoustumé de faire de tout temps. Eadem occurrunt
annis 1540. 41. 42. 43. 44. et 46.Ab Isabelle Fornaria prostibulari muliere,
quia die sancto Paschæ Domini cum Georgio ejus amico jacuit et adulteravit, x.
sol. Comput. Castellani Bellic. eod. ann. : A Margarita abbatissa lupanaris
super eo quod, cum ex ordinatione Bellicadri, quæcumque sit abbatissa non debeat
recipere aliquem hominem pro cubando secum ultra unam noctem, ipsa cubavit in dicto
lupanari cum nominato Anequin per sex vel septem noctes continuas ; per compositionem
factam cum dom. castellano, x. sol. Tur. Nota sunt statuta, quæ anno 1348.
edidit Joanna regina Siciliæ pro publico Avenionensi prostibulo. Vide
Gynæceum.