mesagium
MadoxFormul. Anglic. pag. 29 :
Super oblationibus Mesagii ejusdem
Hardingi, et pane benedicto et candela... de dominico Abbatis in eadem villa.
Matth. Paris ad ann. 1259 : Et quantum ipsi in ædificiis et spatiis latioribus
augmentatur, tanto Prior et conventus in bonis suis et juribus angustiantur : quia
redditibus, quos a Mesagiis fratribus collatis receperant, sibi nunc pereunt.
Chartular. S. Trinitatis Cadomens. fol. 42 : Ailmerus Hod. pro uno Mesagio
iv. communes vomeres. Vide Messuagium.MadoxFormul. Anglic. pag. 57 :
Hac earta mea confirmavi Ricardo capellano Comitis, quoddam Mesagium cum
crofta,... quod est inter domum quod pater meus tenuit, et inter domum quam Ricardus
carpentarius tenuit. Tabular. S. Vincentii Cenoman. : Auxitque Mesagium
juxta ecclesiam ad habitationem monachis, nec non masuram cum quatuor aripennis
pratorum. Vide Masagium in Massa 5.Singulis diebus liberatur
cuilibet canonico Mesagium panis, id est, quinque panis libræ ; de vino autem ad
mensuram trium pitalforum.Moisson:
Eodem die, pro abbate
Geraldo quatuor libras et xx. sol. helemosyne super molendino de Anezio et
toto prioratu, ita tamen quod debemus facere anniversarium suum ultimo die
Mesagii de Anezio et bonam pitanciam, et mesatgarius caseos. (Obituarium S. Martialis Lemovic. f. 18. v.)