micrologus
a short speker , ~us
corepcio sive subtraccio ~us
hac ‥ ratione de anathomia causa communis utilitatis, sicut in ~o promissum est, tractare volentes
Minimus
maximo, agrestis urbano, Micrologus eloquentissimo, etc. Idem Epist. 5 :
Licet enim mihi nimirum (f. nimium) Micrologo, etc.
Jonas in Vita S. Eustasii Abbatis num. 12 : Comperendinanti, Microloga et frivola
cavillanti, Eustasius.... respondit.Abrégé. Domnizo lib. 1. de Vita Mathild. cap. 5 :
Musica seu cantus illum laudare Tedaldum
Non cessant : semper renovantur eo faciente.
Micrologum librum sibi dictat Guido peritus
Musicus, et Monachus, nec non Eremita beandus.
Vita S. Theofredi Abbatis cap. 10 : Denique quodam tempore familiari
semotus obsequio, Micrologum cudens de lapsu mundi, senario determinat eum sermone
rythmico. Vita Caroli M. scripta jussu Friderici I. Imper. in Præfat. :
Egregia vero ipsius beati Karoli gesta, et triumphalem bellorum ejus historiam
aliis relinquimus, quæ in catalogo virorum fortium, et in Chronicis ejusdem multifariam
reperitur, cujus et nos officiosa sedulitate Micrologum conscripsimus. Ita porro
etiam proprie appellant librum de Ritibus Ecclesiasticis editum cum aliis similibus, cujus
auctor vixisse dicitur sub finem sæculi undecimi, ut est apud Cardin. Bona lib. 2. Rerum
Liturg. cap. 20. art. 4. Alii sub Friderico I. Imp. scripsisse volunt. Acta Murensis
Monasterii pag. 31 : Item liber Miraculorum, et in ipso Romanus Ordo qui vocatur
Micrologus.