minera
Mineralia, id est, corpora
in venis terræ generata, ut plumbum, vel aliud metallum. Joan. de Garlandia in
Synonymis Chymicis : Minera, id est, vena. Idem lib. de Mineralibus cap.
5 : Ratio in vivo argento : scias quod ipsum est frigidum et humidum, et Deus ex eo
creavit omnes Mineras.
Mineræ, aquæ et similia quæ in locis civium inveniuntur, sint
civium ipsorum, præter eas quæ in præsidiis regiis concessis ipsis civibus
reperientur.In terra Iconii inventa fuit azuris Minera. Cæsarius Nunbergensis in
libro Miraculor. S. Erendrudis cap. 7 : Accidit, ut de terminis sive metis Mineræ
salium, et de fodina salis, etc. Adde Michael. Scotum lib. 2. Mensæ Philosophicæ
cap. 14. Leges Hungaricas pag. 113. Vitas Abbatum S. Albani pag. 101. Annales Colmarienses
ann. 1292. 1295. tom. 1. Monastici Anglic. pag. 718. etc.Minerum quoque plumbæ ad cooperiendam
Ecclesiam S. Mariæ, etc. Mox : Minerum ferri, etc.Mina, seu cuniculo, usurpatur a Nicolao Uptono lib. 1. de Militari officio cap. 3.