monachi
Ipsi se Monachos Graio cognomine dicunt,
Quod soli nullo vivere teste volunt.
S. Hieronymus Epist. 1 : Interpretare vocabulum Monachi, hoc est, nomen
tuum : quid facis in turba qui solus es ? Epist. 4. de Vita Monachorum :
Quid desideramus urbium frequentiam, qui de singularitate censemur ?
Epist. 13 : Si cupis esse, quod diceris, Monachus, id est, solus, quid facis in
urbibus, quæ utique non sunt solorum habitacula, sed multorum ? Quo spectat
Epigramma ex Antholog. lib. 1. pag. 189 :
Εἰ μοναχοί, τί τοσοίδε ; τοσοίδε δέ, πῶς πάλι μοῦνοι ;
Ὦ πληθὺς μοναχῶν ψευσαμένη μονάδα.
Canones Hibernici lib. 38. cap. 1 : Monachus Græce, Latine unalis, sive
quod solus in eremo vitam solitariam ducat, sive quod sine impedimento mundiali mundum
habitet : sive quod in hac vita solus, etsi inter multos habitet, versetur.
Geraldus in Vita S. Stephani fundatoris Ordinis Grandimont. cap. 3 : Monachorum
(ait idem Sanctus) nomine non utimur, qui nomen sanctitatis, vel
singularitatis sortiti sunt vocabulum : quorum illi specialiter Monachi dicuntur, qui
sui curam agunt, nec aliud cogitant, nisi tantummodo de Deo. Monachismum in
urbes primum invectum a sancto Athanasio, auctor est Hieronymus ad Principiam Epist. 16.Cœnobitarum, qui scilicet in congregatione pariter
consistentes, unius senioris judicio gubernantur : alterum Anachoretarum,
qui prius in Cœnobiis instituti, jamque in actuali conversatione perfecti solitudinis
elegere secreta : tertium denique Sarabaitarum, de quibus omnibus
agimus suis locis. Quartum vero genus monachorum quod nominatur Gyrovagum, qui
tota vita sua per diversas provincias ternis aut quaternis diebus per diversorum
cellas hospitantur, semper vagi, et nunquam stabiles, et propriis voluptatibus, et
gulæ illecebris servientes, et per omnia deteriores Sarabaitis. De iis
præterea occurrit mentio in Capitul. 2. Caroli M. ann. 789.Quid olim erat vita Monachorum, nisi puritas innocentiæ, semita justitiæ, vivendi
forma, via paradisi ? Hæc enim est Angelorum socia, Apostolorum assecla, Martyrum
lætitia, Confessorum gloria, Virginum corona. Mitto reliqua, ut et quæ in hanc
rem habent ipsi heterodoxi Scriptores, quorum loci congesti leguntur in Monast. Anglic.
tom. 1. pag. 1047.Sunt autem ipsæ res
sitæ per diversa loca in comitatu Cenomanico, id est, quæ dicitur Chanon, quam S.
Domnolus Clericis S. Vincentii atque Laurentii pretiosorum Martyrum tradidit.
Eamdem donationem referunt Acta Episcoporum Cenoman. tom. 3. Analect. pag. 99. ubi loco
Clericis, habent
Monachis:
Alia vero pars de suo
Episcopo erat, cujus vocabulum est Canon, quam et per licentiam canonicorum suorum
Monachis in Ecclesia S. Vincentii, et S. Laurentii ..... dedit.Monachus, nullius familiæ nota adjecta,
Benedictinum, intellectum semper apud veteres, uti apud Græcos
Basilianum, observat Seldenus ad Eadmerum pag. 115.
Fratres laicidicuntur sect. 5.
Advocatus. Vide in Miles.
Postea vero cognovit a Monachis juxta urbem habitantibus, quos populares sive
sæculares quidam nominant, non ex toto antiquorum instituta posse servari.
Contraqui illicita
nolentes, non suo, sed alieno imperio vivunt : quibus omnia in medium conferuntur
communia, nec aliquid habent, quod Abbas non dederit, aut permiserit.
Ne, dum Regulares Monachi venerint, qui jussu imperiali
tota cœnobia gentis nostræ, ubi opus fuerit, regulariter instruere debebunt,
etc.albi, nigri, grisei, etc. Vide
Ordo.
succurrant, quomodo hac voce utitur Inquisitio de Presbyteris apud Reginonem cap. 87 :
Similiter ordinem baptismi ad succurrendum
infirmis. Quo spectant orationes, quæ describuntur in lib. 1. Sacrament. Eccl.
Roman. cap. 73. et 74 : Cum expoliatur infirmus et fons benedicitur.
Deinde : Benedictio aquæ ad succurrendum. Et cap. 26 : Ad
succurrendum benedictio olei exorcizati. Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac.
MSS. cap. 22. et ex eo Udalricus lib. 2. cap. 28 : Si quis infirmus, et, ut aiunt,
ad succurrendum benedictionem acceperit, etc. Monasticum Anglican. tom. 1. pag.
632 : Si quis ad succurrendum metu mortis se loco prænominato dederit, illic
recipietur. Statut. Ord. de susceptis in morte, id est, qui monachicum habitum induunt morituri :
In domo vero qua suscipitur,
scribetur in martyrologio, et in brevibus mortuorum scribetur ad succurrendum, si
habitum habuerit. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 22 : De
his vero qui in infirmitate constituti habitum religionis exposcunt, quid fieri
oporteat, in dispositione Abbatis relinquimus. Sicut enim tales nec omnino recipiendos
esse, nec omnes repellendos, sive nostræ possibilitatis, sive salutis illorum respectu
dicere audemus, ita quoque qui magis suscipiendi sint, vel non suscipiendi, determinare
non possumus : maxime cum quorundam festinatam susceptionem, quorundam dilationem non
solum Ecclesiis, sed ipsis etiam magis utilem fuisse viderimus : hoc tamen summopere
observandum
est, ut ii qui in infirmitate converti volunt, si eis pro aliqua
dispensatione pro voto non annuitur, consilio tamen et auxilio quomodo possibile est, et
eis expedit ad salutem, adjuventur. Vide in hanc sententiam Thomam Cantiprat.
lib. 2. de Apib. cap. 51. n. 8. 9. Charta Prioratus S. Ægidii de Medunta : Odo
Ruffini filius maxima ægritudine vexatus, suscepit habitum monachicum,... et Monachus ad
succurrendum effectus est. Tabularium Conchensis Monasterii in Ruthensis Ch.
82 : Et his omnibus Militibus supradictis concesserunt Dom. G. Abbas et Conventus,
et promiserunt habitum religionis illis extremis morbis se daturos, etc.
Nomocanon nuper editus a V. Cl. Joann. Baptist. Cotelerio cap. 445 : Ἐάν τις ἀσθενῶν ἐπιζητεῖ τό ἅγιον σχῆμα, χρὴ διδόναι αὐτῷ ἀνυπερθέτως, καὶ αὐτὸν μὴ
κωλύειν. Καλόν ἐστιν οἴκειν μετὰ ὀλίγων συνετῶν. Tabul. Celsinianense :
Quod si in vita Monachi non fuerint, ad succurrendum recipiantur. Alibi :
Pro hoc itaque dono supra dicti Monachi Celsinienses eundem Geraldum Monachum
fecerunt ad succurrendum et honeste sepelierunt.
vi. Id. Febr.
Johannes presbiter de Hamel Monachus ad succurrendum, qui dedit nobis xiii.
jornalia terræ in territorio de Bousencourt.Monachi ad succurrendumfieri non poterant absque uxoris consensu, ut est in Epist. 11. Alexandri II. PP. ad Landulfum. Bromptonus ann. 1088 :
Hoc anno Rogerus de Belleme illustris Comes Salopiæ obiit, qui cum
decubaret, ad succurrendum animæ suæ Monachus factus est, Adelissa Comitissa
consentiente. Miserat namque Reginaldum Priorem Salopiæ Cluniacum pro tunica S. Hugonis
Abbatis induenda. Statuta Ordin. Cartus. ann. 1368. 1. part. cap. 4. § 36 :
Domus associatæ non tenentur nisi ad brevem solum pro illis qui recipiuntur in
habitu ordinis metu mortis, nisi permanserint in ordine anno uno post habitum sic
susceptum. Part. 3. cap. 3. § 8 : Donati et præbendarii senes, debiles,
et infirmi, sicut indui possunt ad succurrendum, etc. Susceptum demum habitum
monasticum, si pristinam valetudinem rursum consequerentur, dimittere haud fas erat : Deinde cum per misericordiam Dei convaluissem
de infirmitate mea, eduxerunt me de infirmaria, et statuerunt me ante altare, et
fecerunt me litteras professorias legere secundo. S. Wilhelmi Constit.
Hirsaug. lib. 1. cap. 76 : Si vero ad monasterium allatus de infirmitate
convaluerit, post Primam vel alio tempore post Tertiam in cellam Novitiorum per
infirmarium in capitulum pro petitione facienda per magistrum ducitur ; sed quamvis
monastica benedictione adjutus sit, tamen capitulo carebit, etiamsi a domno Abbate
consecratus sit... quousque cum aliis, qui benedicendi sunt, professionem
faciat.Burchardus de Monthesauro morbo coactus Monachus efficitur,
qui convalescens Monachum exuit, et Romæ ante Papam quod ignorans effectus esset
Monachus, nec se ordini acquievisse, jurando affirmavit, qui cum rediret in Lombardia,
quamdam Marchisiam duxit uxorem, etc. Denique si uxor conjugi in extremis
habitum Monachorum ad succurrendumcrebra est mentio in Monasticis Necrologiis. Martyrolog. Corbeiense
Nevelonisnomine inscriptum 5.
Id. Jan. O. Valterus Monachus et laicus N.
C. (i. noster Conversus) ad succurrendum 7.Kal. Febr. :
Garnerus S. et
Mon. N. ad succur. Apud Louvetum in Stemmatibus Belvacensib. pag. 418. quidam
Miles Canonicus ad succurrendumdicitur in Necrologio Belvacensi. Ita
Canonicus ad succurrendum, passim in Necrologio S. Victoris Parisiensis :
2. Idus Julii Natalis conversus ad succurrendum... Robertus de coquina frater
noster familiaris ad succurrendum. Droco Meldensis Canonicus, et noster ad succurrendum
Conversus. Idem Necrolog. 2. Kalend. Septembr. : Anniversar. Haimonis
Militis Conversi ad succurrendum. 8. Id. Decembr. : Guillelmus Chapitre
Conversus noster. Soror ad succurrendum. Idem Necrolog. : 3. Id. Octobr.
Simon le Daubeur, laicus frater noster ad succurrendum, et Margareta uxor ejus, soror
nostra ad succurrendum. Conversus et familiaris ad succurrendum, ibid. 7. Id.
Novemb.Monachus ad succurrendumquis efficiebatur, docet Dialogus inter Cluniac. et Cisterc. Monach. apud Marten. tom. 5. Anecd. col. 1606 :
Puniente et miserante Deo,
tam gravem ægritudinem incidi, quod a perito et sapienti medico desperatus fui. Venit ad
me visitandum quidam monachus, qui postea factus est Abbas : qui videns me dixit, homo,
mortuus estis : quare non facitis vos portari ad monasterium ?... Vix respondi, dicens,
meus monachatus nullus esset, nec Deo acceptus, qui in extremis jaceo. Et ille, nolite,
inquit, diffidere, ecce promitto vobis in vera fide, me pro vobis rationem Deo
redditurum, si feceritis quod dixi. Qua promissione audita, cœpi confidere in ea, et
dixi, date fidem ponendo manum vestram in manum meam. Ita factum est ; portatus sum ad
Monasterium. Monachi in infirmaria assistentes lecto meo, dixerunt mihi : vos debetis D.
Abbatem rogare, ut faciat vos monachum. Rogavi, scriptæ sunt mihi litteræ continentes
professionem monachi. Tunc ego qui non potui me vertere de latere in aliud latus, vix
legens litteras, promisi magna fortium opera, scilicet conversionem, et obedientiam, et
stabilitatem, secundum Regulam S. Benedicti, quam penitus ignorabam absque omni
conditione.16. Kal. Maii Commemoratio Jo. Imper. hujus Eccl. Fratris
ad succurrendum, quem saltem non induisse vestem monachicam in eo Monasterio
constat, cum CPoli obierit. Consule quæ de hisce ad succurrendum Monachis attigere viri
pereruditi, Lucas Acherius ad Guibertum pag. 634. et Joan. Mabillonius in Præfat. ad 3.
tom. Angelica vestis.
fratresassumti, licet interdum
monachiappellati, tamen non nisi orationum suffragiorumque monachorum participes erant. Vide Fraternitas. Liber Usuum Eccl. S. Victoris Paris. in Bibl. S. Germani Autissiodor. :
In hoc loco quorumdam consuetudinem (quæ utrum imitatione aut omnino
reprehensione digna sit, judicare nolumus) prætereundum esse non puto. Siquidem quædam
monasteria hanc consuetudinem tenent, ut sæculares in suam societatem, ac fraternitatem
omnino, sicut oportet, statim ingressuros, per investituram communionis, tam
corporaliter, quam spiritualiter suscipiant : et post talem plenariam susceptionem, sine
præfixo termino conversionis, quantum libuerit, in sæculo permanere sinunt. Hoc tamen in
ejusmodi hominum tali susceptione indubitanter periculosum esse consideramus, quod sæpe
tales non voto religionis, sed defensionis suæ causa in societate religiosorum adscripti
volunt videri, non ut ipsi ad religionem conversi, meliores fiant, sed ut in nequitita
persistentes, sub patrocinio et tutela ecclesiarum maneant tutiores. Propter quod sæpe
gravem maculam atque infamiam puritati religionis inferunt, dum eos qui in religione
constituti sunt, ad patrocinandas causas turpes, et ignominias pro sua defensione, quasi
ex debito compellunt.Abjecto Mona. chellorum
testimonio.Monachulus. Testamentum Herlemundi Episc. tom. 3. Analect. pag. 218 :
Ut ipsi Monacholi vel pauperes ibidem conversantes substantiam minime habebant,
etc. Acta S. Innocentii Episcopi tom. 3. Junii pag. 862 : Domno Carileffo
et suis Monachulis per scripturam tradidit.ille qui capitulat, debet se induere sacris
vestibus, et debet incensare omnia altaria ecclesiæ, et clericus sacristæ debet eum
sociare cum naveta, ubi est incensum, et Monachulus vel juvenilis sustinere
cappam. Cerem. vet. Ms. eccl. Carnot. : In medio chori responsorium
Constitues cantet puer noster cum Monaculo. Acad.
Hispan. in Diction. Monacilloest Parvus minister altaris, cerifer. Vide in Monachi.
Hic constituit
ut Monacha non acciperet velaminis capitis benedictionem, nisi probata fuerit in
virginitate sexaginta annorum.
Notum sit cunctis
hominibus quia Bernardus Vicarius de Aient dedit Deo et S. Petro Vosiensi pro matre
sua, quam Monacham fieri fecit in monasterio Vosiensi, bordariam,
etc.Monacha. Acta vener. Mariæ Bagnesiæ tom. 6. Maii pag. 135 :
In vasculo vini albi, quod ipsi servabant reverendæ matres monasterii Angelorum,
vulgo dictæ Monachinæ. Et vere Monachinæ seu monachulæ, quia
pauperes spiritu, sed multa pace ac gratia Dei divites.Ut prius probentur laïci, quam Monachentur. S.
Bernardus Epist. 261 : Unus de Militibus templi voluit Monachari in ordine
nostro. Chartular. S. Amantii Inculism. : Petrus Jordanus filius Bernardi
Jordani Monachavit se in Ecclesia S. Amantii, et donavit eidem Ecclesiæ, etc.
Et si utilis
fuerit, faciet illum ordinare ad presbyterum. Et quando voluerit, faciat illum
Monachare in monasterio. Charta ann. 1156. in majori Chartular. S. Vict.
Massil. pag. 150 : Gaufridus Vicecomes Massiliæ donavit S. Victori quartam partem
de sex furnis pro hereditaria possessione duorum suorum filiorum quos tradidit
Monachandos.Item
domna Rengardis de Morellimanso cum quodam filio suo in ecclesia Walciodorensi
Monachisato.Tunc
senior ejus in proprio Monasterio, quod Rinungia vocatur, eum Monachizari fecit,
etc. Florentius Wigorniensis ann. 991 : Clericos Wigorniensis Ecclesiæ
monachilem habitum suscipere renuentes de Monasterio expulit, consentientes vero.....
Monachizavit. Et ann. 1078 : Ante suum obitum Monachizatus.Licet enim Monachile cingulum in agonia spiritualis militiæ professus sim,
etc.Beccensem bibliothecam centum et quadraginta voluminibus adauxit, bona spe ductus
quod brevi eo loci Monachismum profiteretur.Quemdam etiam
eorum nomine Isaac in Monasterio quondam timore mortis tonsuratum, Demonachatum patibulo
affixit. Utitur etiam Sugerius in Ludovico VI.de Mazaugues:
Guidonem filium meum volo esse monachum Cluniaci.... et si ante
Monachationem decesserit, etc. Vide Cicatio. MS. :
A plusors de sez homes descouvri son courage,
Qu'il vout prendre à Jumeges ordre de Mongniage.
Ibidem :
A Fescamp puiz moingne devint,
Le Moingnage ama et tint.
MadoxFormul. Anglic. pag. 295 :
Sciatis
quod Willelmus filius Durandi Nani veniens in præsentiam meam propositum se habere
asseruit ad Monachatum transeundi.obedientiamonastica ab Abbatia dependens. Chartular. S. Vincentii Cenoman. fol. 22 :
Bartholomeus pistor dedit Monachis S. Vincentii unum arpennum vineæ in Monachatu
suo perpetualiter possidendum.Bartholomeus habet Monachatum plenarium.Monachatio. Charta ann. 1086. in Tabular. S. Florentii :
Et insuper adolescentem clericum, nomine Hubertum, ad Monachitatem rogatu illorum
susceperunt.Monachismus, apud Guibertum lib. 1. de Vita sua cap. 9. et alibi.
obedientiaab Abbatia dependens. Capitulum gener. S. Victoris Massil. MS. :
Item statuimus quod nullus Prior sine monacho socio morari præsumat,
et nisi in locis ubi duo monachi vel plures resident, Monachia de cætero assignetur :
nec ubi unus monachus tunc cum corpore moratur, ipse Prior cum monacho non audeat de
Monachia ad invicem concordare.Concessimus... abbatiam fundari,... eo tamen tenore retento, quod si in monachiam
ordo ipsius abbatiæ mutaretur, nulli nisi nobis ipsa daretur. Alia ejusd. ann.
ibid. col. 616 : Et si aliqua rationalis causa exegerit, ut domus ad Prioratum
redeat, eorum propria cella sit.Requisivit
Salomon Princeps Britanniæ Ratfrid, quare fregisset securitatem suam super Conwoion
Abbatem et monachos S. Salvatoris in illa perturbatione post mortem Erispoe ? Quia
supradictus Ratfrid et fratres ejus in supradicta perturbatione venerunt ad monasterium
Roton, dicentes se esse hæredes in Bain, et nisi Conwoion Abbas et sui monachi redderent
eis suam hæreditatem in Bain, totam Abbatiam S. Salvatoris incenderent et prædarent.
Tunc supradictus Abbas et ejus monachi inviti dederunt eis quod quærebant, id est octo
partes in Bain et iv. partes et dimidium in Siz... Sed postquam Salomon totum
dominium Britanniæ obtinuit et hoc audivit, valde ei displicuit. Deinde jussit Ratfrid
venire ad se, et interrogavit cur Monachiam sempiternam S. Salvatoris per vim et
tyrannidem teneret. Tabular. Rothon. : Vurhasoin dat monasteriolum suum
situm in pago Broverec super fluvium Ult in Monachia sempiterna, tradens illud per suam
crucem quæ de collo suo pendebat, super altare S. Salvatoris. Vide Abbatia sempiterna.
Si vero Monachicalem habitum accipi sibi coisum (l. concessum)
fuerit, etc.Et ad sanctum
Similianum Abbatem venit, Monachilem habitum de manu ejus accepit.