Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

monstrantiae

MONSTRANTIAE
, Phylacteria, seu arculæ in quibus reconduntur Reliquiæ, atque adeo sacra Eucharistia, quomodo Monstrances in Belgio etiamnum vocantur, quo Fidelibus osculanda præbeantur et monstrentur. Acta S. Quirini Mart. n. 11 : Effluxi sanguinis testimonium.... præbet quadrangularis argentea, ut vocant, Monstrantia, in qua sub vitro crystallino cruor.... inclusus continetur. Chron. Vormat. apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 137. ad ann. 1427 : Fecit autem fieri in suam memoriam magnam Monstrantiam pro deportatione Sacramenti in festo Corporis Christi. Hist. Monast. Villar. lib. 1. cap. 16. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1304 : Iste fecit fieri Monstrantiam argenteam deauratam, qua defertur sacrosanctum Corpus Christi ipso die ejusdem sacramenti. Necrolog. Lauresham. apud Schannat. in Vindem. Litter. pag. 27 : Contulit S. Nazario 10. florenos in auro ad unam Monstrantiam pro remedio animæ suæ suorumque parentum.
Monstrum
, Eadem notione. Inventarium Ecclesiæ Eboracensis in Monast. Anglic. tom. 3. pag. 173. sub titulo Reliquiæ : Item unum Monstrum cum ossibus S. Petri in Beryl, et crucifixo in summate, etc. Vide Descriptionem nostram ædis Sophianæ num. 62. Aliud vero est Monstrance, in Consuetud. Hannoniensi cap. 57. Vide supra.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list