mostasafus
Mostasafianuncupatum, pluribus describitur, in Charta institutionis ejusdem a Petro III. reg. Aragon. ann. 1339 :
Cum pro parte
consiliariorum ac proborum hominum universitatis civitatis Barchinonæ nobis fuerit
instantissime supplicatum, ut pro bono statu dictæ civitatis et habitatorum ejusdem
concedere dignaremur, quod officium Mostasafiæ sit de cetero in civitate jam dicta ; ea
propter nos.... concedimus,... quod amodo in civitate ipsa sit Mostasafus, qui dictum
Mostasafiæ officium teneat atque regat, sub modo et forma inferius comprehensis ; quique
eligatur anno quolibet in festo S. Andreæ.... Statuentes ac etiam ordinantes, quod
dictus Mostasafus..... teneat penes se originalia ponderum et mensurarum, tam panis,
vini, olei, pannorum et aliorum omnium, quæ venduntur ac vendi consueverunt sub penso,
pondere vel mensura... Qui quidem Mostasafus in fine sui officii subsequenti successori
in officio suo dicta originalia tradere teneatur. Dictus vero Mostasafus, sine vicario,
bajulo et alio officiali nostro, auctoritate propria sui officii, recognoscat et possit
recognoscere et judicare pro veris et falsis pensa, pondera et mensuras, et delinquentes
punire, vel eis gratiam facere usque ad decem solidos Barchinonenses tantum et infra, et
etiam ultra decem solidos, cum et de consilio vicarii vel bajuli Barchinonæ.... Tertia
pars (pœnæ) curiæ nostræ ; tertia vero universitati civitatis prædictæ, et
tertia dicto Mostasafo pro suo salario et labore, factis tribus et æquis partibus
adquiratur... Dictus vero etiam Mostasafus habeat seu teneat, et habere seu tenere
debeat unum vel duos sagiones, qui sibi assistant continue, vel illi qui ponderabit pro
eodem, et illud, quod sagionibus ipsis vel alteri eorum per ipsum Mostasafum in
exequtionem ipsius officii mandatum fuerit, exequantur. Teneatur esse ipse Mostasafus,
et in fine anni, quo dictum dimittit officium, reddere rationem et compotum bajulo
nostro Barchinonæ vel ejus locumtenenti, præsentibus consiliariis dictæ civitatis....
Dictus tamen Mostasafus, si occurrerit dubium de aliquibus rebus, an sint malæ, mixtæ,
incameratæ vel falsæ, de et cum consilio consiliariorum prædictæ civitatis cognoscat et
determinet supradictam (pœnam) secundum ordinationes seu statuta, quæ per
dictos consiliarios edita fuerint super eis, et faciat prout cognitum fuerit,
exequtionem publice per plateas, et exhigat calonias sive pœnas a delinquentibus seu
transgressoribus, prout sibi visum fuerit expedire... Præterea super discentionibus et
quæstionibus operum, portalium, fenestrarum, despilleres, stillicidiorum, parietum
mediorum, viarum et aliorum consimilium, idem Mostasafus cognoscat et procedat summarie
et de plano, non recepta in scriptis petitione vel responsione, sed solum rationibus
partium verbo auditis, et ea omnia determinet et dicat verbo tantum, per
se vel cum et de consilio, si dubia sibi occurrerint, consiliariorum civitatis prædictæ,
ac illorum qui præterito tempore ipsum officium tenuerint ; a qua quidem cognitione vel
decisione nemini liceat appellare, et si fuerit appellatum, ipsis appellationibus non
admissis, dictæ causæ seu quæstiones per dictum Mostasafum terminentur et etiam
exequantur. Nos enim jam dicto Mostasafo tenore præsentis Cartæ damus et concedimus
cognitionem, decisionem, exequtionem et exactionem omnium prædictorum et etiam
universorum et singulorum bannorum ordinatorum per consiliarios et probos homines dictæ
civitatis Barchinonæ præsentes et futuros, super illis rebus videlicet, super quibus in
civitate Valentiæ banna exhiguntur ac levantur per Mostasafum ejusdem, ac super eisdem
omnibus et singulis eidem potestatem et liberam facultatem conferimus, ut superius
continetur. Mustaçafus et Mustaçafiaex eadem Charta in Cod. reg. 4673. Acad. Hisp. in Diction.
Almotazen, Publicarum mensurarum et ponderum curator, ædilis.