murale
Murale, idem est quod murus, Gall. Resonabant colles,
resonabant urbis Muralia. Gerv. Tilleberiensis de Otiis Imper. MS. :
Extunc ergo (Carolo Mag. regnante) apud Latinos est terminata
Græcorum potentia, Romaque nomen accepit amissum, non dominium, modico tamen contenta
termino, non caput orbis, ut assolet, sed umbra vetusti capitis dici potest, quod sic ab
omni potentia evacuatur, quodque fræna totius orbis tenuerat, nunc sua Muralia cohibere
non sufficit.
Civitatem Albæ usque ad Muralia et portas ipsius
civitatis vastarunt.
... raptuque pedis Muralia nutant.
Idem lib. 3. de Medicaminib. :
Incumbit pelago, suaque Muralia radit.