nauda
Præterea
terram capientem 18. sextarios seminis, et unam Naudam quæ est prope illud
herbergamentum.
In Gisboni manso mansum unum, in Beverone Naudam quæ dicitur S. Mansueti,
campum unum in Vercilliaco, Naudam quoque Widonis : hæc omnia in usus Monachorum in
eodem loco Deo deservientium delegamus. Similia habentur in Charta ann. 965.
ibid. col. 374. Videtur esse modus agri. Quid si idem quod Hoba nonnihil
detorta voce ? Vide Huba.Noa 1.Locus pascuus, sed uliginosus et aquis irriguus. Charta ann. 842. inter Instr. tom. 8. Gall. Christ. col. 411 :
Fiscum nostrum, qui dicitur
Vicus-Levandriacus, ...... cum sancta Maxentia, Nauda et geli, cumque omni exactione,
etc. Leg. et qualicumque. Vide supra Nata 2. et infra Nausa.