necessaria
nĕcessārĭa, æ, f. (necessarius), parente, alliée : Cic. Mur. 35.
Posternæ 3. Necessariæ 4. fenestræ majores forinsecus 107.
minores 66. Infra : Propugnacula cum porta Prænestina 302. Necess. 1.
fenestræ major. forins. 80. etc. Adde pag. 516. Lanfranc. in Decr. pro Ord. S.
Bened. cap. 4 : Unus eorum in dormitorio debet circumire lectos omnium, et omnia
sedilia in Necessariis sollicite considerans, ne forte aliquis Frater dormiens ibi
remanserit. Liber Ordin. S. Victoris Parisiensis MS. cap. 22. de Novitio :
Debet autem ipse Magister diligenter instruxisse eum qualiter se discalceare
debeat, vel cooperire, et Necessaria non nisi cooperto capite intrare. Adde cap.
37. Hincmarus Opusc. 24 : In mansione in qua degit, caminatum habet et
Necessarium. Passim Scriptores, Bertholdus Constantiensis ann. 1076. Udalricus
lib. 2. Consuetud. Clun. cap. 5. 35. lib. 3. cap. 6. 89. Usus antiqui Ord. Cisterc. cap.
55. 72. 74. 77. 83. 108. Hugo Flaviniacensis in Chron. Vird. pag. 263. Regula Magistri
cap. 30. etc. Loca Necessaria, apud Gregor. Tur. lib. 1. de Mirac. S. Martini cap. 37.
Locus Necessariorum, in Chronico Afflegemensi cap. 15.
Domus necessaria, in Statutis Ordinis
Dormitorium renovavit, ædificium Necessariorum prominens aptavit,
etc. Sic Καθιζειν εἰς
χρείας . Desidere exonerandæ alvi gratia : ad Necessitatem corporis sui
sedere, in Lege Longob. lib. 1. tit. 16. § 5. Ad Necessitatem naturæ secedere, apud Lamb. Schafn. ann. 1076.
Ad officia naturalia secedere, apud Aurel. Victorem in Caracalla. Etiamnum dicimus,
Faire ses nécessitez. Palladius in Hist. Lausiaca cap. 28 :
Οὐκ
ἐξῆλθε ἐπὶ ἡμέρας τρεις δι᾽ αὐτὸν, οὐδὲ πρός τὴν ἰδίαν χρείαν. Ado Viennensis in
Chron. de Ario : Divertens post forum Constantini ad causam necessariam, viscera
ejus repente simul cum vita effusa sunt. Gillebertus Episc. Londinensis in
Cantica Canticor. cap. 2. n. 7. de eodem Ario : Et cum Necessitate ad publica
purgatoria pervenisset, etc. Computum Stephani de la Fontaine, Argentarii Regii incip. 1. Jul. 1351 :
Pour les couvertures de cinq chaires, etc. et pour cinq
Nécessaires enveloppées de cuir, et couvertes de drap par dessus. In præcedenti
Computo, selles Necessairesappellantur. Vide Calciarium. Sed et
Necessariavocant Statuta Mediolanensia part. 2. cap. 268. ipsa hominum excrementa :
De Necessariis in æstate non spatiandis, id est, deportandis.
Vide Gloss. med. Græcit. in voce Per plurimas enim noctes
viderat illum regem ad pedem cujusdam arboris pro Necessario venire. Infra :
Ivit contra cum, qui jam peregerat Necessarium.Quadam Necessitate dictum Johannem cogente pro
grossa materia et urina faciendis, in quodam parvo nemore prope dictum iter ivit,... in
quo Necessitatem suam prædictam fecit.besoins:
Magister puerorum
capelle regis Parisius, pro eorum Necessariis , in duabus
partibus. (Mus. Brit. Addit. Charters, n. 13941, an. 1296).