niceteria
nīcētērĭa, ōrum, n. (νικητήρια), insignes dʼune victoire athlétique : Juv. 3, 68.
Niceterium, a Nice vel Nicos (Νίκη vel Νῖκος ,
victoria) et dicuntur Niceteria filateria, quæ gestabant athletæ,
facta de summitatibus armorum, quæ a victis acceperant, et ea collo suo suspensa
gerebant, quotiens victores extiterant, quasi signa victoriæ ; ideo filateria talia in
quibus designabantur victoriæ a victoria Niceteria sunt dicta. Perottus :
Niceteria, Torques, qui donari ludorum victoribus solebant. Carolus de
Aquino censet, quicquid pro victoria, præsertim apud Athletas, tradebatur in præmium,
appellatum fuisse Niceteriumet plane nomen esse generatim omnia complectens, idque sibi persuadet ex iis, quæ edicit Jason apud Xenophontem lib. 6 :
Et Niceterium
auream coronam fore, si quis e civitatibus bovem ductorem pulcherrimum Deo
aleret. Vide Filaterium.Eum insectabatur Dorus quidam ex medio scutariorum, quem Niceteriorum Centurionem
sub Magnentio Romæ provectum retulimus accusasse Adelphium.